Nos domina Th. mater domini Andree Dei gracia Illustris Regis Hungarie, per eandem Ducissa tocius Sclauonie et Gubernatrix Citra-Danubialium Parcium usque mare, significamus vniuersis quibus expedit memorie commendantes; quod cum Magister Corradus filius Stephani de Owar in quindenis residencie exercitus nostri, secundum continenciam litterarum nostrarum memorialium, contra dominum B. Episcopum Albe Bulgarice, pro quo Magister Petrus frater eius vice et nomine eiusdem in ipso termino comparuit cum litteris nostris, super facto possessionis Gueresd vocate sua instrumenta et litteras, quibus mediantibus ipsam terram tenuit et possedit, exhybere debuisset coram nobis, ipso termino adueniente idem Magister Corraldus personaliter coram nobis comparendo instrumenta sua et litteras exhybuit coram nobis; in quibus uidimus contineri: quod Comes de Barana pro tempore constitutus, simul cum iobagionibus Castri eiusdem predictam terram Gueresd impediuissent ab eodem, et ordine iudiciario contra predictum Magistrum Corraldum processissent; ipsam itaque terram Gueresd Magister Corradus suam esse heredi tariam a suis progenitoribus est confessus; et cum iam per certam inquisicionem Baronum et aliorum nobilium sciri potuit, (quod) ipsa terra Guerest esset et fuisset Magistri Corraldi antedicti, et cum ijdem Comes de Barana et iobagiones Castri predicti secundum viam iusticie procedere non ualuissent contra ipsum, eandem terram Gueresth ut jus suum hereditarium reliquerunt eidem Magistro Corraldo pacifice possidendam. Vndenos ipsam terram Gueresth, ipso Magistro Petro nomine et vice ipsius B. Episcopi, cui dominus Andreas Rex Hungarie ipsam terram contulerat, visis eciam litteris domini Regis filij nostri karissimi protestacionalibus cum sigillo anuleo impressis, reliquimus, ymo restitui fecimus, perpetuo et inreuocabiliter pacifice possidendam, tenendam et habendam, nullo penitus contradictore existente. Datum in Posega in octauis Omnium Sanctorum anno Domini M°CC° nonagesimo quinto.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a mélt. báró Révay család levéltárában.)