Bonifacius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Johanni Archiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolicam benedictionem. Debitum officii nostri requirit, ut inter sollicitudines alias, quibus assidue premimur, specialiter circa Ecclesias sollertiam adhibentes ipsarum utilitatibus intendimus, in eo maxime, ut viduatis, ne longe vacationis dispendia patiantur, celeriter nostre diligentie studio de illorum provideatur substitutione pastorum, per quos spiritualiter et temporaliter, actore Domino, continuum suscipere valeant incrementum. In nostra siquidem presentia retulisti, quod olim Cathedrali Ecclesia Absarensi, metropolitico tibi iure subiecta, per obitum bone memorie Jacobi Episcopi Absarensis pastoris regimine destituta, Capitulum eiusdem Ecclesie personam indignam, videlicet Thomam Archipresbiterum ipsius Ecclesie, defectum litterarum evidentem et intollerabilem patientem, scienter in Absarensem Episcopum elegerunt, tibique decreto electionis huiusmodi presentato a te petierunt instanter, ut eandem electionem auctoritate Metropolitica confirmares. Tu vero tam processu ipsius electionis, quam persona dicti Archipresbiteri examinatis, iuxta officii tui debitum diligenter, quia plene constitit predictos Capitulum prefatum Archipresbiterum ob memoratum defectum omnino indignam scienter ad Ecclesie memorate regimen elegisse, quod etiam in judicio coram te confessus extitit, se nunquam audivisse Donatum; prefatam electionem, utpote contra formam Canonum attentatam, sententialiter reprobans, pronuntiasti dictos Capitulum eligendi hac vice potestate ipso iure fore privatos, provisionem ipsius Ecclesie ad Sedem Apostolicam remittendo. Nos igitur, quod super hoc a te factum est, ratum et gratum habentes, ac gerentes de tue circumspectionis industria in Domino fiduciam pleniorem, fraternitati tue preficiendi auctoritate nostra eidem Ecclesie aliquem virum ydoneum de Ordine Fratrum Minorum, qui tanto congruat oneri et honori, super quo tuam intendimus conscientiam onerare, ac faciendi ei, postquam ipsum Ecclesie predicte prefeceris, a prefato Capitulo et Clero ac populo Civitatis et Diocesis Absarensis tanquam patri et pastori animarum suarum hobediri humiliter ac intendi, sibique consecrationis munus, ascitis tibi duobus vel tribus Episcopis, impendendi, necnon et contradictores super hoc per censuras ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendi plenam et liberam concedimus tenore presentium potestatam. Datum Anagnie VI. nonas Octobris Pontificatus nostri anno primo.
(Theiner, Vetera Monuqienta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia 112. l.)