Nos Capitulum Ecclesie Vaciensis damus pro memoria quod Magister Andreas filius Nycolay de Sciud ab vna parte; Comes Nicolaus de Kuari, et Alexius filius Feliciani de Chalamia ex altera, coram nobis personaliter constituti sunt confessi, quod in causa; quam predictus Magister Andreas super quadam terra Kuarzeg uocata Castri scilicet Regij, nomine sui iuris super ipsos requirebat, per composicionem proborum virorum taliter concordassent: quod in quindenis Cinerum, diem non crastinando, in villa Gormeth presentibus Magistro Farcasio filio Fulkus, Comite Nycolao filio Jacou, Magistro Laurencio de Scyud, et Comite Stephano filio Aba, ac vno uiro ydoneo ex nobis, quos partes communiter adducent ambe partes, omnia priuilegia et instrumenta ipsorum super ipsa terra confecta eisdem nobilibus exhibebunt, et ijdem nobiles uisis priuilegijs et instrumentis parcium, arbitrium facient inter ipsos, et cuius partis meliora uel ualidiora fuerint instrumenta, eidem remittent per modum arbitrij, sicut in priuilegijs continetur, ipsam terram possidendam; instrumenta uero seu priuilegia debiliora partis aduerse cassari facient ipso die et confringi. Si qua uero parcium arbitrium predictorum nobilium non acceptaret; extunc pars de ipso arbitrio resiliens sine porcione judicis ante litis ingressum parti aduerse arbitrium tolleranti quinquaginta marcas soluere teneretur. Ita tamen, quod si predicti arbitratores ipsi arbitrio omnes interesse non possent; extunc duo ex eisdem uel tres sufficient arbitrari. Voluerunt eciam, quod si qua parcium ipsum arbitrium cum litteris domini Regis et Regine, uel aliquibus occasionibus et racione exercitus prorogare niteretur; extunc in predicta pena quinquaginta marcarum ipsa pars subyaceret. Datum septimo die octauarum Sancti Martini anno Domini M°CC° nonagesimo quinto.
(A váczi káptalannak 1296-ki átiratából, melyet közölt tek. Szentkirályi László úr.)