Andreas Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Conuentui Waradyensi salutem et graciam. Intimauit nobis Magister Corrardus de Owar, quod Phylippus filius Magistri Ph. duas villas suas Kemund et Lok uocatas destruxisset; item Kemen Comes filius Comitis Laurencij villam suam Jula nomine destruxisset; et facta ipsa destruecione eosdem ad nostram Presenciam fecisset euocari. Ijdem vero Magister Ph. et Comes Kemen non contenti, Magister Ph. villam suam Hassag vocatam lite pendente destruxisset; Kemen vero Comes, villas suas Polkuna, Grech et duas villas Cher similiter officiales sui destruxissent bonis omnibus spoliando. Quare fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus detis testimonium vestrum, coram quo Alexander de Hozugd homo noster ciat et inquirat super premissis omnimodam veritatem; et sicut uobis veritas constiterit, de predictis nobis fideliter rescribatis. Datum in Kedhel in vigilia Mathey Apostoli.
(A pécsváradi konventnek 1296-ki ugyanazt tartalmazó jelentéséből a mélt. b. Révay család levéltárában.)