Nos domina Th. Dei gracia mater Illustris Regis Hungarie, Ducissa tocius Sclauonie, et Gubernatix Parcium Citradanubialium vsque maritima damus pro memoria; quod Comes Petrus filius Deniponj, et Gregorius filiua Kohodyy pro Johanne filio Becha de Kuelges cognato suo, sicut dixerunt, coram nobis constituti ab vna parte, et Magister Laurencius, Philipus, Ladizlaus filij Magistri Philpus ab altera, super quibusdam possessionibus hereditarijs tale concambium inter se ordinauerunt: quod dicti filij Magistri Philpus quandam possessionem suam Zeneboogh uel Francheusfeldy vocatam, porcionem tamen suam iuxta fluuium Karaso existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs vniuersis dederunt et contulerunt Johanni filio Becha et suis heredibus heredumque suorum successoribus perhempniter possidendam; e conuerso autem prefatus Johannes porcionem suam in Keuelges habitana cum duabus villis dedit et contulit dietis filijs Magistri Philpus tenendam iugiter et habendam. Assumpserunt eciam filij Magistri Philpus, quod in pacifica possessione ipsum Johannem et suos successores inmutabiliter conseruabunt, et eorum successores illud idem; si autem ab imputatoribus (így) superuenientibus expedire non possent, cum omni eo ipse Johannes et sui in pacifica possessione dicte terre permanebunt; impetitoribus vero siue in pecunia, seu de alia possessione sua satisfacient, sicut fuerit oportunum. Et ad hee omnia facienda partes se spontanea obligauerunt voluntate. Datum in Posegawar in octauis medij XL-me anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto.
(A pécsi káptalannak ugyan 1296-ki határjárásából, mint alább 154. sz. a.; a budai kir. kamarai levéltárban.)