Bonifacius Episcopus servus servorum Dei venerabil fratri Lamberto Episcopo Veglensi, salutem et Apostolicam: benedictionem. Ecclesiarum omnium cura (et) uniuersalis populi Christiani regimen ad vigilantiam nos inducunt, Romana tamen Urbs inclita, quam caput Orbis Divina clementia stabilivit, ut ubi Petri sedem celestis dispositio statuit et firmavit, et eiusdem Urbis noster peculiaris populus suis dignis prerogativis nos sollicitant et inducunt, de ipsorum statu prospero et salubri attentius et diligentius cogitare; ut spiritualiter et temporaliter de bono in melius recipiant incrementum. Igitur de tua vita laudabili, religione probata, scientia et circumspectione confisi; te in Urbe prefata auctoritate Apostolica Vicarium nostrum duximus statuendum, tibi in spiritualibus casibus visitandi, corrigendi et reformandi Ecclesias, et eas ac cimiteria reconciliandi, consecrandi altaria, nec non benedicendi et crismandi, ac etiam conferendi ordines personis ydoneis de Urbe, quas tibi contigerit canonice presentari, audiendi quoque confessiones, et imponendi salutarem penitentiam pro commissis, potestatem plenariam concedentes. Tu itaque, sicut filius benedictionis et gratie, huiusmodi officium humiliter et devote suscipias, et illud secundum prudentiam, quam tibi Dominu ministrabit, studeas exercere, ita quod a Deo exinde premium, nostram et Apostolice Sedis gratiam, et ab hominibus bonam famam merito consequaris. Datum Anagnie XII. kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno secundo.
(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 112. l.)