Nos Capitulum Chasmensis Ecclesie memorie commenddantes significamus quibus expedit vniuersis presencium pertenorem; quod nobilis vir Comes Gregorius filius Romani personaliter ad nostram accedens praesenciam, a nobis humiliter et deuote postulauit, ut aliquem ex nobis ad reambulandas terras eiusdem tam hereditarias, (quam) aquisitas et empticias in Districtu Zaladiensi existentes transmitteremus. Cuius peticiones nos videntes esse laudabiles, et honestas ac nobilitati eiusdem admittendas, anum ex nobis Magistrum Johannem Cantorem Ecclesie nostre, socium et concanonicum nostrum, virum vtique prouidum et honestum, ad reambulandas dictas terras ipsius Gregorij Comitis duximus trasmittendum; qui socius noster demum ad nos rediens nobis retulit, quod memoratas terras dicti Comitis Gregorij secundum continentiam litterarum nostrarum priuilegialium prius exinde confectarum, connocatis omnibus commetaneis et vicinis earundem, nullo penitus contradicente, per antiquas metas, terminos, et signa quiete, et pacifice reambulasset, quas quidem terras, et metas Endus et Adrianus filij Vitalis, et Wlkh filius Isyp, ac Martinus filius Ladizlai omnes terras, seu possessiones eorum in prescriptis litteris nostris priuilegialibus habitas et expressas, in Zeguna et Ebys existentes, cum attinencijs et adiacencijs earundem vniuersis, pro quadraginta sex marcis ipsi Comiti Gregorio (et suis) heredibus perpetuo dignoscuntur vendidisse, et eciam reliquisse. Quarum quidem mete, termini, et signa, prout idem Magister Johannes Cantor socius noster nobis dixit, et metas in scriptis exhibuit, hoc ordine distinguntur; videlicet prima meta incipit a parte septemtrionali in fluttio Churnech in vicinitate terre Cruciferorum, in quo fluuio exit ad partem meridionalem, et per siluam in bono spacio peruenit in riuulo ano ad fluvium Zeguna per arbores tul cruce signatas, ubi vicinatur terre Opoy; inde in eodem fluuio Zeguna asscendit, et cadit in quoddam potok Berzench vocatum, et ibi est fons vnus, de quo per riuulum ad arborem tul cruce signatam; inde transit campum uersus meridiem ad arborem piri cruce signatam; inde ad magnam viam, in qua tendit uersus orientem ad arborem piri cruce signatam; deinde uersus meridiem transit riuulum ad arborem cerasi cruce signatam, que est iuxta magnam vallem; inde salit paruam vallem ad montem iuxta vineam, et iuxta siluam uenit ad viam, qua itur ad ecclesiam Sancte Crucis; et in eadem via procedendo in bono pacio versus occidentem ad arborem piri, ubi iungitur terre Benedicti, filij Rodyn; inde in eadem via eundo declinat in magnam vallem, in cuius capite est arbor byk cruce signata; in qua paruum procedendo exit ad terram arabilem, de qua ad montem iuxta vineam, et descendit uersus septemtrionem in vallem ad magnam viam; abhinc declinat uersus occidentem ad arborem piri; deinde ad viam, qua itur uersus predictum fluuium Zeguna, et iuxta ipsum fluuium transit quandam terram phymatam seu sessionem, et cadit in ipsum fluuium, et venit ad arborem fyz; et exit uersus septemtrionem, et cadit in dumos spinarum, de quibus ad arborem tul cruce signatam, deinde iuxta fenilia ad arborem tul cruce signatam; inde ad viam, ubi est lakus (így), et per eandem viam procedendo declinat per arbores cruce signatas in nemus, de quibus ad arborem hyhor; inde per quendam riuulum tendit, et cadit in predictum fluuium Chernek, abi vicinatur et commetatur terris filiorum Comitis Gregorij; inde in eodem fluvio Chernech descendit ad priorem metam, ibique terminatur. In cuius rei memoriam et robur perpetuum presentes ad instanciam et peticionem memorati Comitis Gregorij concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum in festo Beati Gregorij Pape, anno Domini myllesimo ducentesimo nonagesimô sexto.
(A csaszmai káptalannak 1328 „ in festo Beati Galli confessoris” „ Dionisius filius Gregorij” kérésére kelt átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)