Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod Alexander et Johannes filij Alexandry Bani ad nostram personaliter accedentes presenciam proposuerunt, quod quandam terram ipsorum aquisitam Scent Jacob vocatam in Comitatu Noui Castri existentem, cum vniuersis vtilitatibus et pertinencijs suis, sub eisdem certis metis et antiquis, quibus dictus pater ipsorum et ijdem possederunt et tenuerunt, dedissent, donassent et contulissent domine sorori ipsorum, consorti Magistri Petri filij Comitis Compoldy, et per eam ipsi Magistro Petro, et suis heredibus tam procreatis quam procreandis, iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice habendam et possidendam. In cuius rey testimonium ad instanciam eorundem presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro Johanne Lectore, Mykou Custode, Martino de Patha, Symone de Zemlyn, Bernaldo de Sumbun, Egidio de Wng, Magistro Johanne de Heues Archidiaconis, et alijs multis, anno Domini M°CC° nonagesimo sexto. Regnante Andrea Illustri Rege Hungarie; Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archiepiscopis; domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo existentibus.
A B C
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét kék-sárga selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)