Nicoiaus Prepositus et Capitulum Quinqueecclesiensis Ecclesie omnibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam uolumus peruenire; quod nobiles iuuenes fratres patrueles, videlicet Magistri Laurencius et Phylipus; ac Ladizlaus filius Magistri Phylipus filij Comitis Clety ab una parte, Magister Johannes, Phylpus, Demetrius, Ladizlaus filij Comitis Ladizlai filij eiusdem Comitis Clety ab altera, personaliter in nostri presencia constituti, proponentes sunt confessi oraculo viueuocis; quod cum ipsi super terris et possessionibus eorum de Zelyzyo iu Comitatu Tholnensi situatis et existentibus, terminis siue metis interpositis limitando et ab inuicem separando, prout in priuilegio nostro exinde cunfecto nobisque exhibito plenius uidimus contineri; item super possessionibus eorum ultra fluuium Drawe situatis et existentibus similiter terminis siue metis interpositis limitando et ab inuicem separando, prout in altero priuilegio nostro exinde confecto nobisque exhibito plenius uidimus contineri, diuisionem inter se fecissent et habuissent ab antiquo; quam quidem diuisionem uoluerunt in perpetuum obseruare et inuiolabiter permanere; igitur super alijs et ceteris terrys seu possessionibus eorundem extra hec duo priuilegia existentibus, quorum nomina iam exprimentur; item super dampnis centum et quinquaginta marcarum in possessionibus predicti Magistri Johannis fratrumque suorum, filiorum Comitis Ladizlai in Zelyz, quas habent; item super dampnis aliarum centum et quinquaginta marcarum, quas in possessionibus, in rebus et in bonis Magistri Gregorij fratris eorum patruelis, post decessum eiusdem in porcionem ipsius Magistri Johannis fratrumque suorum debentibus et cedentibus, per eosdem filios Magistri Phylipus vsque modo irrogatis et illatis, ut dicebant, in presencia domini Andree Regis Judicumque Curie sue, item coram domina Ducissa tocius Sclauonie, Judiceque Curie sue, partibus contra inuicem disceptantibus et diucius alterguantibus, uerteretur materia questionis: tandem de uoluntate et ex permissione domine Ducisse, secundum arbitrium Comitis Ochuz de genere Buzad Judicis Curie domine Ducisse, Lorandi Woyuode filij Thome, item Comitis Benedicti filij Iuanka, Magistri Geyleth filij Magistri Geylethy, nobilium de Posoga; item Comitis Detricy et fratris sui carualis Magistri Bolug Comitis et Castellani de Posoga; item Magistri Stephani filij Johannis de Garay, et Magistri Dominicy quondam Palatini filij Petri de genere Chaak, aliorumque virorom nobilium cumprouincialium, amicabili composicione, pacificaue ordinacione mediante partes concordassent in hunc modum: quod prenominati Magistri Johannes, Phylipus Demetrius et Ladizlaus filij Comitis Ladizlai in presenciarum astantes dimidietatem seu medietatem possessionis et castri Nadasth uocatorum, in Comitatu de Tholna situatorum et existencium, quam medietatem nomine sui juris ab eisdem filijs Magistri Phylipus requirebant; item istas duas terras seu possessiones Beersen (et) Zeklech uo catas in eodem Comitatu Tholnensi situatas et existentes, cum omnibus suis utilitatibus; item medietatem istarum terrarum seu possessionum Zauwa, Zerna et Borra vocatarum in Comitatu de Barana ex ista parte fluuij Drawe situatarum et existencium, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs; item totalem medietatem Castri Koorong vocati ultra fluuium Drawe situati et fundati, que ista iure geniture hereditariaue successione ipsis Magistro Johanni et fratribus suis, filijs Comitis Ladizlai per modum diuisionis cedere debebant, eodem pleno iure dimiserunt relinquentes, in concambium alterius possessionis; aliarumque possessionum, sicut exprimetur, et dederunt ac tradiderunt eisdem Magistris Laurencio, Phylipus et Ladizlao filijs Magistri Phylipus, sibi et per eos suis heredibus heredumque suorum successoribus et posteritatibus irrefragabiliter et irretractabiliter irreuocabiliterue iure perpetuo possidendas, tenendas pariter et habendas. Insuper ipse Magister Johannes et fratres sui, Phylipus, Demetrius et Ladizlaus vniuersa et singula dampna eorum, que ad trecentas marcas computabant, sicut premittitur seriose, propter bonum pacis, rationeue prefati concambij, eisdem fratribus suis filijs Magistri Phylipus plenarie relinquentes dimiserunt, et irretractabiliter per omnia relaxarunt. E contra ipsi Magistri Laurencius; Phylipus et Ladizlaus filij Magistri Phylipus ibidem in presenciarum astantes integralem dimidietatem seu medietatem Castri et possessionis Orrywa vocatorum in Posoga situatorum et existencium, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs quibuslibet ac circumstancijs vniuersis; item istas duas terras seu possessiones Hothyas et Betheu uocatas seorsum et diuisim, iuxta fluuium Drauwe inmediate et vicinanter adiacentes: que ista omnia iure geniture hereditariaue successione per modum diuisionis eiusdetri (igy) filijs Magistri Phylipus cedere debebant, dimiserunt reinquentes i concambium omnium premissorum, sicut premittitur seriose, et dederunt et tradiderunt sepedictis Magiatro Johanni, Phylipus, Demetrio et Ladizlao, filijs Comitis Ladizlai, fratribus suis irretractabiliter et irreuocabiliter iure perpetuo possidenda, tenenda pariter et habenda. Item utraque pars super omnibus mancipijs eorum seruis et ancillis suis quibuslibet, illam eandem diuisionem, quam ab olim inter se habuerunt, confessi sunt uiua uoce irrefragabiliter et nunc se habendo ratificandove se retinere, et in perpetuum conseruare. Item quia in supradictis duobus paribus priuilegiorum nostrerum super facto diuisionis inter partes prius habite siue facte confectorum; ambe partes ad conseruandam diuisionem judicio siue pena singularum centum marcarum utroque priuilegio nostro contentarum se obligarunt: tamen ne hec diuisio iam nunc et ab olim habita siue facta, sicut premittitur, inter partes secundum contineuciam huius presentis priuilegij nostri et horum duorum priuilegiorum nostrorum priorum hoc iudicio centum marcarum mediante, ne forte aliqualiter retractari uel dissolui possit temporis in processu, ex eo utraque pars de mera uoluntate sua hoc iudicium siue penam singularum centum marcarum ab utroque priuilegio nostro eximentes exceperunt exthraentes (így) abolendo, uoluerunt et pronunciarunt non teneri; isto modo, scilicet si qua partium uel singularis pars de partibus retractare uolens hanc diuisionem in toto vel in parte, absque strepitu Judicij alicuius calumpniatrix habeatur; nichilominus hec totalis diuisio in hys tribus paribus priuilegiorum nostrorum, et in patentibus litteris domine Ducisse contenta seriose et expressa, in suo robore inuiolabiliter et irrefragabiliter permaneat in perpetuum duratura. Hoc non pretermisso, quod quia prefata possessio Orrywa vocata cum castro suo nunc est extra manus partium utrarumque: pro eo partes hanc possessionem cum castro suo recuperare et rehabere, sicut expedierit, eciam redimere, modis omnibus absque intermissione ad hoc laborantes, debeant et teneantur communibus suis laboribus et expensis. Cursus autem metarum per modum diuisionis separancium vniuersalem possessionem utrarumque parcium ultra Drauam existentem, sicut in priuilegio nostro priori exinde confecto uidimus contineri, talis est: Incipiendo scilicet in medio duorum stagnorum Ordon uocatorum in una meta terrea, in qua est arbor ylicis decorticata in aliqua sui parte pro siguo, tendit directe semper ad partem orientalem, primo ad unam arborem pirus decorticatam in aliqua parte pro signo; deinde vadit ad alias tres arbores fraxsiny, wlmy et ylicis stantes coniunctim, quarum rami inter se mixtim creuerunt, ubi est una meta terrea, ibique intrat in quandam magnam siluam Bodzygos uocatam; procedendo per medium huius silue venitur ad duas arbores gerthyam et thul alicubi decorticatas pro signo; abinde itur ad quoddam stagnum Yezercha uocatum; quo quidem stagno transito per medium venitur inter duas vias ab binas arbores ylicum, sub quibus est meta terrea, vbi exitur ab eadem silua Bodygus, et iuxta aquam Woyna vocatam itur ad arbores pomi et ylicis in aliqua parte decorticatas pro signo; dehinc proceditur ad aliam aquam Bodyna uocatam, iuxta quam est meta terrea inter duas dumos viminum et ylicum terra cumulata; vbi intrat ipsam aquam Bodyna, et uadit ad duas arbores populeas in eadem aqua existentes; itaque directe transeundo ipsam aquam exit ab eadem, et itur ad duas arbores orni et pirus, vbi est meta terrea; abhinc proceditur ad aquam Ywahunmalachya dictam, in qua est arbor populi; et per medium huius aque decurrendo exitur ab eadem ad biuium quoddam, vbi est meta terrea prope villam Kucha uocatam; iuxta quam villam eundo venitur ad arborem pirus decorticatam pro signo; abhinc ad arborem ylicis in cortice signatam; eciam ad duas arbores ylicis et wlmy in aliqua parte consignatas, vbi est meta terrea; dehinc ad duas arbores wlmy et pirus consignatas; adhuc ad unam arborem wlmy similiter consignatam; exhinc ad unam arborem yliceam ramis truncatam; deinde ad quoddam stagnum, quo transito venit ad duas arbores ylicum; iterum ad duas arbores ylicum habencium ramos excisos prope villam Chapa existentes; abhinc uenitur in medium duarum viarum, ubi est meta terre; et procedendo per alteram harum viarum itur ad quendam lucum modicum uel uirgultum, scilicet ad quasdam arbores in uno loco existentes iuxta villam Chapa, que quidem arbores pre paucitate possunt a quolibet numerari; exhinc vadis ad domum Magistri Gregorij ad quasdam arbores nucum, quarum una et media inter eas stat pro meta, sicut oculis consignatur; abinde ibis ad ecclesiam de villa Chapa, quam quidem ecclesiam visu sequas directe per medium, et venis ad sessionem Vernilyleusy dictam; dehinc vaditur ad quasdam arbores pirorum, quarum vna propinquior uersus ecclesiam stat pro meta terrys cumulata; abhinc proceditur ad uirgultum Zechunharastha dictam, in fine cuius sunt tres arbores ylicum extancium in una radice, quarum una est pro meta et in cortice consignata; preterea ascenditur ad quendam truncum yliceum; protenditur ad quandam arborem wlmi terra cumulatam prope villam Lodomyrfalwa dictam, ubi intrat quandam siluam, et uenit ad nidum cyconye; abhinc; eundo exit ab eadem silua, vbi est arbor pirus extans iuxta uiam consignata in cortice eum ferro vice mete; deinde ascenditur ad tres dumos pomorum siluestrium, ubi est meta terrea; et hic cursus metarum coniungitur, et uenit supra terras nobilium de Gamanyas, vbi est una meta angularis; itaque transit terram nobilium predictorum, et uenitur ad duas arbores gerthan dictas, quarunt altera est cumulata terris, et est meta angularis uel conterminalis iuter nobiles iam dictos; ascenditur itaque ad unam magnam arborem ylicis, et consignatam pro meta; preterea ad quandam aquam Pychkachou uocatam, in quam iutrans et uadens ad partem orientalem, et proceditur ad quendam angulum, vbi exis ab eadem aqua, et vaditur ad unam magnam arborem ylicis terra cumulatam, ibique terminatur. Cursus autem metarum per modum diuisionis separancium porcionem parcium utrarumque hereditariam Zelyz uocatam in Comitatu Tolnensi in uno ambitu situatam et existentem, sicut in altero priuilegio nostro priori vidimus contineri, talis est: Incipiendo scilicet a commetaneytate terrarum Cruciferorum de Zeplok in duabus metis terreis in uertice euiusdam montis erectis, in quibus sunt arbores ylieis et thylie cruce signate; descendenda in quandam vallem Demeturveilgy uocatam ad duas arbores fagy consignatas pro meta tendit ad partem occidentalem, ascendendo in uerticem alterius monticuli ad duas metas terreas, in quarum altera est arbor quercus; deinde ad arborem pomi in fine ville Zamarus, vbi sunt due mete terree; abhinc ascendit in montem ad arborem cerasy terra cumulatam; abinde uadit ad arborem piri consignatam pro meta; inde descenditur per latus cuiusdam montis ad duas metas terreas; dehinc ascenditur ad duas arbores thyliarum, intratque in quandam siluam Oyuos uocatam; abinde uadit ad unam magnam arborem ylicis iuxta viam extantem; postea ad unam arborem ulmy consignatam pro meta; iterum ad unam arborent ylicis; itaque ascendit ad aliam arborem ylicis, vbi exit de eadem silua et uadit super villam Nadasth; in quandam planicem, ubi sunt due mete terree, transit et intrat in quantlam vallem prope villam Nadasth, per quam vallem descenditur ad unam arborem piri, vbi sunt due mete terree; postea uenitur ad villam Nadasth ad arbores nucis et cerasy, sub quibus arbor piri est pro meta; postea vadis ad ecclesiam Sancti Regis, quam visu uel respectu sequas uel scindis per medium; itaque descenditur in quandam semitam ad magnam viam per medium ville decurrentem, descenditur per eandem viam ad arborem cerasi, vbi exit de ipsa via, et uadit inter duas sessiones, ascenditurque ad quandam arborem piri, que est iuxta uiam, per quam viam eundo uenitur ad aliam arborem piri extantem iuxta vineam iuuenum predictorum, ascenditurque ad sepes vinearum earundem, et circuis ipsas vineas; ascenditur supra easdem uersus septemtrionem, et in uertice montis sunt due mete; abhinc itur ad quandam arborem quercus iuxta vineam extantem; circa quam vineam descenditur ad quandam semitam in medium vallis decurrentem, et vadis ad unam arborem piri in quadam vinea existentem; ascendis ad uerticem ad duas metas terreas; itaque descenditur uersus septemtrionem et intrat in quandam vallem, prope villam Vrh sunt due mete terree; dehinc ad arborem piri terra cumulatam, descendit in quandam vallem retro villam Wrh; et currendo usque ad finem ipsius vallis ascendit ad unam arborem ylicis consignatam pro meta, vbi intrat in quandam siluam Fvnesth uocatam; in qua silua procedendo descendit usque ad aquam decurrentem de valle ad duas arbores fagy cruce signatas pro meta, ibique terminatur. In cuius rei memoriam presentes litteras nostro sigillo concessimus roboratas Actum anno Domini millesimo CC° nonagesimo sexto, mense Marcio; Stephano Cantore, Nicolao Custode, altero Nicolao Decano, ceterisque quampluribus ibidem extantibus. Datum per manus Magistri Galli Lectoris Quinqueecclesiensis.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét sárga-ibolyaszínű selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)