157. A váczi káptalannak bizonyságlevele, hogy Sciudi Miklós, s Kovári Miklós és Csalamiai Elek Kovárszeg birtokára nézve választott biróság előtt egyezkedtek. 1296.

Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod nobilis vir Magister Andreas filius Nicolai de Scyud exhibuit nobis litteras nostras hunc tenorem continentes:

Nos Capitulum Ecclesie Waciensis etc. (következik a váczi káptalannak 1295-ki bizonyságlevele, mint fentebb 133. sz. a.)

Cum igitur nos iuxta tenorem earundem litterarum nostrarum ad prefixum diem ipsius arbitrii in villa Gormoth ad predictos arbitratores ad uidendum vel audiendum formam ipsius arbitrii Magistrum Paulum Notarium nostrum misissemus, demum idem Magister Paulus ad nos reuersus nobis retulit uiua uoce, quod memorati arbitratores in predicto die, scilicet Magister Farkasius filius Fulkus, Comes Nicolaus filius Jacou, Magister Laurencius de Zyud, et Comes Stephanus filius Aba, in ipso arbitrio presencialiter et personaliter affuissent; in quorum presencia eodem Magistro Paulo presente existente memorati Magister Andreas filius Nicolai de Scyud omnia instrumenta sua priuilegialia, scilicet priuilegium domini Bele felicis recordacionis Regis Vngarie, confirmacionem ipsius priuilegii domini Andree Regis Vngarie, litteras nostras super amissione priuilegiorum in confirmacionem confectorum domini Stephani et Ladizlai Regum Vngarie, priuilegium fractum Cruciferorum Ecclesie Sancte Triuitatis de Calidis Aquis, ac litteras Prepositi et Conuentus de Saag exhibuissent super ipsa terra Kuarzeg vocata, seu metis et terminis eiusdem ab una parte; et eciam predicti Nicolaus de Kuari, et Alexius filius Feliciani, super eadem terra Kuarzeg uocata priuilegium eiusdem domini Bele Regis exhibuissent ex altera. Qui quidem arbitratores uisis, inspectis et perlectis omnibus instrumentis parcium predictarum, priuilegium domini Bele Regis predicto Nicolao filio Obyck de Scyud datum et concessum inuenissent et uidissent prius confectum priuilegio alio, videlicet quod fuit exhibitum per Nicolaum de Kuari, et Alexium filium Feliciani prenotatos; ac eciam ipsum priuilegium Nicolai filii Obick cum meliori et validiori stilo roboratum inuenissent, alia eciam instrumenta eiusdem subsequencia fuissent ualde bona. Quibus omnibus uisis, inspectis et perlectis, quia meliora et forciora, seu acceptabiliora fuerunt instrumenta: dictam terram Kuarzeg uocatam sub eisdem metis et terminis seu limitacionibus, sub quibus iuxta tenorem priuilegii eiusdem domini Bele Regis eadem terra comprehenditur, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis predicti arbitratores per formam arbitrij in fidem ipsorum Deo debitam inter partes factam et habitam per eosdem, reliquissent et commisissent uolentibus, permittentibus et consencientibus Nicolao de Kuari et Alexio filio Feliciani predicto, sepedicto Magistro Andree filio Nicolai de Scyud, ac uniuersis heredibus eiusdem iure perpetuo et irreuocabili possidendam, tenendam et habendam; instrumenta uero partis aduerse, scilicet Nicolai de Kuari et Alexii filij Feliciani predictorum, tam priuilegium eiusdem domini Bele Regis, quam alia uniuersa, uolentes cassa esse et uiribus carencia, tam ipsis instrumentis, quam aliis, si que fraudulenter conseruarent, perpetuum silencium imponendo. Tenor vero priuilegii predictorunt Cruciferorum uobis exhibiti talis est:

Frater Marcus Prior et Conuentus Cruciferorum Ecclesia Sancte Trinitatis de Calidis Aquis stb. (következik a felhévvizi konventnek 1281-ki bizonyságlevele, mint gyűjteményünk IX. vagyis a második folyam IV. kötetében 322. l.)

Tenor vero literarum nostrarum talis est: Excellentissimo domino suo Andree Dei gracia illustri Regi Vngarie Capitulum Ecclesie Vaciensis oraciones in Domino debitas et deuotas. Receptis litteris Vestre Maiestatis iuxta continenciam earundem cum Blasio de Suran homine vestro Bene sacerdotem de eadem villa Suran misimus vice nostra pro testimonio fide dignum; qui demum ad nos redeuntes, nobis concorditer retulerunt: quod idem homo verter presente nostro testimonio, a quibus decuit et licuit, et ut euidenter scire potuit, fideli ac diligenti inquisicione facta talem sciuissent ueritatem; quod priuilegia Regum Stephani et Ladizlai piarum memoriarum confirmatoria priuilegiorum domini Bele Regis felicissime recordacionis, super possessione Comitis Andree Kuarzeg uocata confectorum, per confraccionem turris ipsius Comitis Andree supradicti inter dampna cetera destructa fuissent et confracta, ipso vestro homine profectum inquisicionis affirmante.

Tenor vero litterarum Prepositi et Conuentus de Saag talis est:

Excellentissimo domino suo Andree Dei gracia illustri Regi Vngarie Prepositus et Conuentus fratrum Ordinis Premonstratensis de Saag oracionum suffragia deuotarum. Nouerit Vestra Regia Celsitudo, quod litteras Vestre Excellencie nobis transmissas receperimus kupe tenorem continentes:

Andreas Dei gracia Rex Vngarie fidelibus auis Preposito et Conuentui de Saag salutem et graciam. Andreas filius Nicolai de Scyud - - - ad nostram accedens presenciam significauit nobis, quod mete terre sue Kuarzeg per dominum B. Regem collate, per quosdam destructe essent. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre nobis veritas non constaret, fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio, coram quo Comes Stephanus de Dolmod iobagio eiusdem Castri nostri, quem principaliter ad reambulandam terram transmisimus, presentibus commetaneis et uicinis reambulet et statuat eidem Magistro Andree, nouas metas iuxta veteres erigendo, si non fuerit contradictum; contradictores, si qui fuerint, eosdem in nostram citet Presenciam ad terminum conpetentem, et post hoc diem citationis, nomina contradictorum, terminum assignatum, qualitatem et quantitatem dicte terre, ac cursus metarum nobis fideliter rescribatis. Datum Bude (in dominica) Esto Mihi.

Nos itaque Regio mandato cupientes, ut tenemur (obedire), cum predicto homine vestro nostrum hominem pro testimonio ad statuendam memoratam terram curauimus destinare; qui demum pariter ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt: quod cum ad faciem dicte terre accessissent, et eandem Magistro Andree statuere uoluissent, venientes Stephanus filius Nicolai, et Comes Paznanus de Chalamia, vicini eiusdem, (consen)sum huic negocio prebuissent; item Comes Nicolaus de Kuar, Alexius filius Feliciani, et Johannes filius Laurencii de Chalamia, esse terram Castri affirmassent; sed a statucione eiusdem terre penitus eosdem prohibentes, et eosdem, videlicet Nicolaum, Alexium et Johannem predictos in octauis Cinerum ad presenciam Vestre Excellencie citassent, octauas medii XL-me nunc venturas eisdem pro termino assignando. Datum quarta fera proxima post diem citacionis.

Tenor vero priuilegij domini Bele Regis talis est:

Bela dei gracia Rex primogenitus stb. (következik IV. Béla királynak 1244-ki adománya, mint gyüjteményünk VII. vagyis a második folyam II. kötetében 163. 1.)

Idem eciam Magister Andreas exhibuit nobia litteras domini Regis kupe tenorem continentes:

Datum pro memoria, quod Magister Demetrius Comes de Zolum coram nobis constitutus terram Kuarzeg nuncupatam, super qua contencio inter ipsum ex una parte, et Magistrum Andream filium Nicolai ex altera parte uerti dignoscebatur, reliquit eidem Magistro Andree possidendam; prout prius possessa dicitur per eundem, renunciando eciam citacioni sue, quam super facto ipsius terre Kuarzeg contra eundem Magistrum Andream mouere attenptabat; propterea idem Magister Andreas in contrarium terram Ryba vocatam, que Magistro Demetrio predicto per modum inpignoracionis a Stephano filo Nicolai deuoluta esse dicitur, eodem modo similiter eidem Magistro Demetrio dimisit possidendam. Datum Bude in dominica Oculi mei.

Preterea predicti Nicolaus de Kuari et Alexius filius Feliciani de Chalamia coram nobis personaliter constituti, priuilegium ipsorum domini Bele Regis propriis ipsorum manibus confregere, volentes idem Nicolaus et Alexius, quod (eciam) alia iustrumenta ipsorum vniuersa super ipsa terra Kuarzeg uocata confecta, cassa sint et viribus caritura, perpetuum eisdem silencium inponendo. Ita scilicet, quod processu temporis instrumentis seu priuilegiis dicti Magistri Andree nullum ualeant uel possint preiudicium generare, et ipsam terram Kuarzeg uocatam cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis sub omnibus metis et limitacionibus predictis reliquerunt ipsi Magistro Andree et vuiuersis suis heredibus iure perpetuo et irreuocabili possidendam; assumpmendo et consiliando modo prehabito arbitrium nobilium predictorum. In cuius rei testimonium presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Henrici Lectoris Ecclesie nostre anno Domini M°CC° nonagesimo sexto. Venerabili Prelato domino H(aab) Dei gracia Episcopo Waciensi existente; domino Dominico Preposito, Dominico Cantore, Julyano Custode, Olyuerio Archidiacono Waciensi, Nicolao Pestiensi, Augustino de Zigetfeu, Nicolao de Changarad, et Goblino de Zonuk Archidiaconis existentibus, ac aliis multis in Ecclesia Beate Virginis Deo pie famulantibus humiliter et deuote.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, melynek egykor sárga selyemzsinóron függött pecsét elveszett. Közölte tek. Szentkirályi László ur.)