Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Regiam decet Maiestatem precibus condescendere subditorum optatis; horum maxime, qui sibi tempore oportuno commendabilem famulatum in feruore fidelitatis inpendisse dinoscuntur. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod Magister Stephanus filius Comitis Hoholdi Comes Borosdiensis (igy) dilectus et fidelis noster ad nostram accedens presenciam, quandam terram seu possessionem Belmura uocatam in Comitatu Castri Ferrey existentem, super quae cclesia in honore Sancti Nicolay constructa esse dicitur, tanquam suam esse hereditariam, et ab ipso indebite alienatam, a nobis sibi dari et restitui postulauit. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre seu possessionis nobis ueritas non constabat, vtrum, nostre collacioni pertineat nec ne; fidelibus nostris Magistro Cruciferorum et Cruciferis de Noua Curia dedimus in mandatis, ut cum Luca juvene nostro vnum ex ipsis mitterent pro testimonio, coram quo idem homo noster predictam terram uel possessionem, conuocatis commetaneis et vicinis iuxta Regni consuetudinem reambularet, et si ad nostram collacionem pertinentem esse inueniret, extunc Magistro Stephano eandem assignaret, contradictoribus ad nostram presenciam euocatis. Qui quidem Magister Cruciferorum et Cruciferi nobis rescripserunt in hunc modum: quod predictus homo noster coram ipsorum testimonio prenominatam terram seu possessionem Belmura nuncupatam coram commetaneis et uicinis reambulasset per ueteres metas et antiquas, et nullo contradictore existente, sciendo ab omnibus, tanquam ius ipsius esse hereditarium, ipsi Magistro Stephano assiguasset. Uerum cum idem Magister Stephanus illustribus Regibus, predecessoribus nostris fideliter seruiuerit, sicut nobis per Barones nostros recitatum extitit, ac eciam a tempore coronacionis nostre semper et ubique locorum iu diuersis expedicionibus Regni nostri, et specialiter contra infideles nostros, non parcendo rebus suis, et possessiones suas spoliari, cum effusione sanguynum multorum seruiencium suorum, seruicia fidelia pro Corona Regia exibuerat graciosa. Nos pro huiusmodi meritorijs seruicijs suis, et in recompensacionem omnium dampnorum suorum, ac pro morte seruientum eiusdem, prefatam terram et possessionem Belmura uocatam, cum utilitatibus suis vniuersis et circumstancijs eiusdem, sub eisdem metis et terminis, iu quibus per priores possessores limitata fuerat et possessa, sepedicto Magistro Stephano, et suis heredibus, heredumque suorum successoribus sine preiudicio iuris aliorum dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Gregorij Electi Albensis Ecclesie aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC° nonagesimo septimo, pridie kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)