Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Pro bene meritis et suis obsequijs studiosis pie mansuetudinis animos conuenit inclinari; vt sue fidelitatis et laborum laudem recipiant et mercedem. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod nos considerantes et attendentes meritoria seruicia et obsequiosa merita Petri filij Seraphina de Okolichna de Lipto, cum supremo fidelitatis ardore a primeuis suis temporibus in diuersis expedicionibus Regni nostre nobis incessanter exhibita indefesse et impensa, quibus idem coram oculis nostre Maiestatis multipliciter et laudabiliter meruit complacere, pro quibus omni remuneracione a nobis dignus fore censeri debet; que siugula longum esset enarrare suo modo, specialiter tamen pro morte Pauli filij Mika, filij matris sue de eadem Okolichna, qui in expugnacione castri Johannis filij Henrici Bani Kozak vocati in nostro seruicio occubuit, omnibus Baronibus cernentibus nostris tum, cum idem Johannes stans in infidelitate ipsum castrum nitebatur detinere contra nostram Regiam Maiestatem; tum eciam pro eo, quia idem Paulus adhuc se viaente medietatem eiusdem possessionis sue ob amorem fraternitatis dicto Petro dignoscitur perpetuo contulisse, prout in litteris priuilegialibus Prepositi et Conuentus de Thuruch plenius vidimus contineri. In recompensam eorundem fidelium meritorum iam dicti Petri aliqualem, licet ille a nobis plura et pociora mereretur, eandem possessionem dicti Pauli supradictam Okolichna vocatam in Lypto existentem, ad nostras Regias manus deuolutam, sub einsdem antiquis metis; terminis et limitacionibus, in quibus per dictum Paulum habita dignoscitur fuisse et possessa, cum vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis, eidem Petro, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidendam, tenendam, pariter et habendam ipsumque Petrum in possessionem plenam et integram eiusdem ville Okolichna nominate per Magistrum Demetrium Comitem de Zolom dilectum et fidelum nostrum sub testimonio venerabilis Capituli Strigoniensis et eciam Conuentus de Thuruch fidelium nostrorum, ad vberiorem cautelan, mediantibus nostris homiuibus, videlicet Comite Mikus et Bartholomeo de Lypto per nos ad hoc specialiter deputatis, fecimus introduci, nullo penitus contradictore existente, prout in litteris eorundem Magistri Demetrij, Capituli et Conuentus vidimus contineri. Mete autem ipsius possessionis seu ville Okolichna, sicut in litteris predictorum Magistri Demetrij, Capituli et Conuentus plenius continetur, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit de alpibus a parte Dunajech existentibus ab aquilone, et incipiens inibi per vnum potok Reuenchnizi vocatum, descendit per longum spacium circa et vsque ad instrucciones metarum filiorum Detrici, et deinde currit ad illum vsque locum, vbi cadit aliud potok in ipsum riuulum Reuanize vocatum; et posthac per ipsum aliud potok ascendit superius adhuc versus aquilonem non nimis, de quo potok exiendo cadit in aliud quoddam potok fontis versus occidentem, in quo quidem potok ascendit superius vaqua dum peruenit sub vnum wrch, sub quo exit de eodem potok et currit vltra versus meridiem; et postea ascendit in ipsum wrch, in quo tendit vsque ad arborem smrk, super qua est crux posita; et adhuc in vertice ipsius wrch currit semper ad meridiem, donec iungitur et peruenit ad aliam arborem smrk, super qua crux est posita, et ibi separat et distinguit a filijs Stojiza; et abhinc reflectit se iterum ad aquilonem parumper, in condescendendo peruenit et cadit in vnum potok, iu quo scilicet potok currit ad occidentem; et posthec descendit per ipsum vsque ad fluuium Okolichna, in quem cadendo satis per bonum spacium tendit ad meridiem; et deinde peruenit ad publicam viam, quam pertransit versus orientem, et per modicum spacium currit vsque ad fluuium Vagh, vbi intrat et cadit in ipsum in illo loco, vbi sunt distincciones metarum Mortingh et Laad; postmodum in ipso fluuio descendit non modicum, et posthac exit de eodem super vnam arborem salicis versus aquilonem; dehinc currit vsque ad fluuium Verbiche; quem perueniendo intrat et cadit in ipsum similiter sub alia arbore salicis; per quem fluuium ascendit vsque ad arborem fenw fa ad distincciones metarum filiorum Bosin; deinde adhuc in eodem progreditur satis multum superius; de quo posthac exit supra aliam arborem fenw fa, super metas et distincciones metarum populorum de Verbiche; deinde tendit adhuc ad orientem vsque ad arborem smrek super qua est crux posita, de qua currit et vadit iterum vsque ad fluuium Okolichna, in quem cadendo et intrando ascendit in eodem versus aquilonem vsque ad caput seu inicium eiusdem; de cuius capite tendit et vadit semper ad aquilonem in metis et distinccionibus metarum filiorum Comitis Boghomeri, vsque dum peruenit ad alpes superius nominatas, ibique terminatur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Theodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, Regni autem nostri septimo.
(Eredetie bőrhártyán, az Okolicsányi család levéltárában. Néhai Szontagh Dániel közleménye.)