(A)ndreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum domina Katherina filia Thome filij Zlauch de genere Chaak Paulum, Petrum et Andream filios Johannis ad presenciam venerabilis patris Andree Dei gracia Episcopi Agriensis super facto terre Foon vocate euocasset, et eadem causa coram ipso venerabili patre diucius fuisset uentilata, ita ut ambe partes super facto terre Foon uocate sua instrumenta, quibus mediantibus ipsa possessio Foon eis est collata, exhibere assumpsissent; aduenientibus terminis ad hoc deputatis eadem domina per sufficientes procuratores sua exhibuisset instrumenta, Paulus, Petrus, Stephanus et Andreas conparentes, suis non muniti instrumentis in judicio sunt conuicti; ita ut altero termino per eundem venerabilem patrem assignato conparerent, et sua instrumenta exhiberent; eodemque alio termino non conparentibus, et sua instrumenta non exhibentibus, in alio judicio conuicti extitissent, prout in litteris eiusdem venerabilis patris uidimus contineri. Et lite non decisa, ymmo pedente, et fine debito non terminata, ijdem Paulus, Petrus, Stephanus et Andreas ipsam dominam et Nycolaum filium suum ad presenciam Omodey Palatini, judicis per nos deputati, fecissent euocari, proponentes contra ipsos, vt eadem domina, et Nycolaus filius suus, priuilegium eorum super facto terre Foon communiter per Ragem Stephanum collate confectum recepissent, et seruarent contra ipsorum uoluntatem, et cum necesse habuissent ad exhibendum, non dedissent. Contra quos Magister Aladarius, et Benedictus Ruthenus, procuratores eiusdem domine legitimi respondissent, quod nobili domine, relicte videlicet Comitis Thome filij Zlauch de genere Chaak Agnes nuncupate eadem terra Foon per Stephanum tunc juniorem Regem Hungarie, Ducem Transiluanum Dominum Cumanorum collata extitisset, et non alteri alicui, sicut Paulus et fratres sui filij Johannis asserebant. Et dum in termino per ipsum Omodeum Palatinum assignato, ijdem Alagister Aladarius et Benedictus Ruthemus priuilegium eiusdem Regis Stephani, ut assumpse rant, exhibuissent, continens, ut per eundem Regem Stephanum ipsa possessio Foon eidem damine Agneti collata extitisset: ijdem Paulus et fratres sui filij Johannis respondissent ex aduerso, quod priuilegium eorum, quod commune super facto terre Foon dicebant, per eandem dominam matrem Nycolai ablatum, reinuenissent: quibus alium terminum idem Omodeus Palatinus assignasset ipsum priuilegium exhibendi. Termino itaque per ipsum Omodeum Palatinum assignato non adueniente idem Magister Aladarius ad presenciam nostram tanguam judicis superioris, ut decuit, iuxta Regni nostri consuetudinem eandem causam deduxit decidendam. Quo termino adueniente, licet prorogaciones fuerint inter partes, Magister Aladarius memoratus presentibus Paulo et Petro filijs Johannis memoratis, cum procuratorio sufficienti Stephani et Andree fratrum suorum, exhibuit nobis priuilegium Regis Stephani tempore Ducatus sui confectum, continens hunc tenorem.
Stephanus D. gr. junior Rex Hungarie stb. (következik V. István akkor ifjabb királynak 1269-ki adománylevele mint gyüjteményünk VIII. vagyis a második folyam III. kötetében 239. l.)
Nos itaque viso priuilegio Regis Stephani prescripto, et tenore eiusdem perlecto, Paulum et Petrum filios Johannis supradictos duximus ordine iudiciario requirendos, si contra priuilegium eiusdem Regis Stephani haberent occasionem aliquam opponendi, uel aliqua instrumenta contra ipsum priuilegium exhibendi; qui priuilegio eiusdem Regis Stephani nullam uocem contradiccionis emiserunt. Vnde nos ipsam terram Foon una cum Barronibus nostris, quia ijdem filij Johannis nullam dare potuerunt racionem, quibus mediantibus in ipsa terra Foon habuerunt porcionem, ipsi domine matri Nicolay sentencialiter decreuimus et reliquimus perpetuo et pacifice possidendam iuxta continenciam priuilegij Regis Stephani super ipsa terra confecti; perpetuum silencium Paulo, Petro, Stephano et Andree filijs Johannis memoratis super dicta terra Foon inponentes. In cuius rey memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Gregorij Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, terciodecimo kalendas Januarij, Regni autem nostri anno octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke sárga-vörös selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)