Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Officij nostri debitum remedijs inuigilat subiectorum, quia dum eorum excutimus honera, dum scandala remouemus, dum concedimus quod merentur; nos in eorum quiete quiescimus, et pacis commodo gratulamur, ad instar misericordie altissimi conditoris, qui dum sublimia prospicit; infima non contempnit, dum colligit nobiles ad se uenire, degeneres non recusat. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Andreas filius Chugud de Luche vduornicus noster ad nostram accedens presenciam, a nobis humiliter supplicando postulauit, ut ipsum et fratres suos simul cum terra eorum hereditaria et empticia ipsos contingenti, pro seruicijs suis meritorijs nobis impensis, de Regali munificencia, a primaria condicione eorundem eximendo, in cetum et numerum seruiencium regalium nostrorum transferre dignaremur. Nos igitur, quibus ex officio suscepti regiminis incumbit metiri et pensare merita singulorum, et unicuique iuxta meritorum suorum exigenciam dignis remuneracionibus respondere, commendabilem fidelitatem et grata absequia ipsius Audree, que nobis in diuersis expedicionibus Regni nostri fideliter, non sine ipsius lesione impendit, et specialiter tunc cum nos exercitum nostrum generalem contra Ducem Austrie tunc capitalem inimicum nostrum mouissemus, idem Andreas in expugnacionibus castrorum Australium pro fidelitate nobis et Corone Regie debita inter ceteros Regni nostri nobiles laudabiles exhibuit famulatus; demum cum nos exercitum nostrum contra filios Herrici Bani ad contumaciam et infidelitatem eorum conterendam mouissemus, dictus Andreas tam in expugnacionibus castrorum filiorum Herrici, quam in alijs in signum fidelitatis personam ipsius casibus fortune exponere non expauit, attendentes, voIentesque pro seruicijs Andree, nobis, ut premissum est, fideliter inpensis occurrere Regio cum fauore, quamquam maioribus remuneracionibus dignus haberetur, ipsum Andream et fratres suos Chemeu et Endreus filios Chugud, Teber filium Chyk, Samuelem filium Salomonis, Johannem filium Georgij, Benedictum filium Laurencij, et Karachinum filium Bech, et per ipsos eorum heredes heredumque suorum successores, simul cum terra eorum hereditaria Luche vocata ipsos contingenti et empticia, de numero populorum vduornicorum nostrorum eximentes, vt augeatur numerus bellatorum, in cetum, numerum et consorcium Regni nostri nobilium ex certa sciencia et mera liberalitate duximus transferendos; volentes ut tam ipsi, quam ipsorum heredes heredumque suorum inposterum successores, ea gaudeant libertate, eoquo poeiantur honore, qua veri et primi Regni nostri nobiles sub vexillo Regio militantes gratulantur, nulla prorsus de cetero pristine condicionis macula in eis remanente. Vt igitur huius nostre exemptionis series robur optineat perpetue firmitatis, presentis (így) concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri domini Theodori Dei gratia Episcopi Jauriensis aule nostre Vice Cancelarij dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°CC° nonagesimo septimo Regni autem nostri anno septimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek a vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a mélt. gr. Forgách család ghymesi levéltárában.)