Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio fratri Petro Electo Spalatensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum Ecclesiarum omnium Romana, Domino disponente, sit Mater: sic eam preesse oportet in sollicitudine universis, presertim illis, que possent ex diutinis vacationibus gravia incurrere detrimenta; quod distributis affectibus pro varietate cusarum specialiter intendat per credite dispensationis officium commodis singularum, ne per aliquos Diuine Domus inobseratos aditus in gregis perniciem lupi pro pastoribus, aut in pestem domesticam hostes pro hospitibus inducantur. Sane Spalatensi Ecclesia dudum viduata pastore; licet in ea de dilecto filio Jacobo Archidiacono ipsius Ecclesie fuerit electio celebrata, quia tamen infra tempus a iure statutum idem Archidiaconus non fuit negotium electionis huiusmodi prosecutus; dicta electio iuribus, si que habuit, extitit vacuata, et nichilominus postmodum idem Archidiaconus ius, si quod sibi, ex electione huiusmodi competebat, in manibus venerabilis fratris nostri G. Episcopi Sabiensis, de mandato nostro resignationem suam recipientis, libere resignavit. Nos igitur, qui circa viduatas Ecclesias continue attentionis oculis vigilamus, volentes eidem Ecclesie, ne dampna ex longa vacatione subiret salubriter providere, te fratrum Ordinis Minorum professorem, Capellanum carissime in Cristo filie nostre Marie Regine Siciliae Illustris, cui de vite mundicia, religionis zelo, disciplina morum, circumspectione provida, et providentia circumspecta laudabile testimonium perhibetur, de fratrum nostrorum consilio et Apostolice plenitudine potestatis eidem Ecclesie Spalatensi in Archiepiscopum preficimus et pastorem; sperantes firmiter ex laudabilibus testimoniis, que de te commendabiliter predicantur, quod eadem Ecclesia sub tuo regimine grata suscipiet, Deo propitio, in spiritualibus et temporalibus incrementa. Reverenter itaque suscipe iugum Domini, et suavi eius oneri humiliter colla submitte, manumque mittens ad fortia, ipsius administrationem Spalatensis Ecclesie prudenter exequi, et gregis tibi commissi custodiam prosequi diligenter studeas, et constanter oppositurus te murum pro domo Domini ascendentibus ex adverso, ut laudabili de ipso reddita in die districti examinis ratione, regnum patris eterni ab origine mundi paratum electis accipias, in dilecta Domini tabernacula letabundus introeas, et eundem tibi commissum gregem ad uberioris retributionis cumulum introducas. Datum Rome apud Sanctum Petrum VI. idus Maii, Pontificatus nostri anno tertio.
In. e. m. Archipresbitero et Capitulo Ecclesie Spalatensis, Clero Civitatis et Diocesis Spalatensis, venerabilibus fratribus vniuersis Suffraganeis Ecclesie Spalatensis, Potestati, Consilio et Comuni Spalatensibus et universis filijs ecclesie Spalatensis.
(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 113. l.)