173. VIII. Bonifácz pápa Henriknek jadrai érseknek meghagyja, hogy az érseki palliumot kellő időben és módon viselje. 1297.

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico Archiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolicam benedictionem. Nuper te fratrum Minorum Ordinis professorem de fratrum nostrorum consilio et Apostolice plenitudine potestatis Ecclesie Jadrensi prefecimus in Archiepiscopum et pastorem, et postmodum per venerabilem fratrem nostrum M. Portuensem Episcopum tibi munus consecrationis impendi, ac deinde palleum, quod est insigne Pontificalis officii, cum ea, qua detet instantia postulatum, de corpore Beati Petri sumptum, ad nomen et usum eiusdem Jadrensis Ecclesie per dilectum filium nostrum M. Sancte Marie in Porticu Diaconum Cardinalem fecimus assignari; et a te per eum recipi nostro et Ecclesie Romane nomine fidelitatis solite iuramentum. Tu vero palleo infra eandem Jadrensem Ecclesiam illis diebus utaris, qui expressi in ipsius Ecclesie privilegiis continentur. Ut igitur signum non discrepet a signato, sed quod geris exterius, illud serves in mente; fraternitatem tuam monemus et hortamur attente, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus humilitatem et iustituam, dante Domino, qui dat munera, et premia elargitur, observare studeas, que suum servant et promovent servatorem, et predictam Jadrensem Ecclesiam, sponsam tuam, cures sollicite, Divina favente clementia, in spiritualibus et temporalibus augmentare. Datum apud Urbemveterem XV. kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno tertio.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 115. l.)