Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Petro filio Herchek de Chakan, item Johanne et Stephano ac Jacobo filijs Dethmar fratris eiusdem Petri de eadem ex vna parte; ab altera vero Mikus et Thoma filijs Hythlen de eadem pro se, et pro Zadur ac Bethlen fratribus suis, coram nobis personaliter constitutis; per ipsum Petrum et filios Dethmar propositum extitit: quod quandam particulam de porcione ipsorum, quam habent in dicta terra Chakan, iuxta terram ipsorum filiorum Hythlen sitam, ab alijs vero partibus terris eorundem inclusam, certis metis infrascriptis separatam, cum vniuersis vtilitatibus et pertinencijs suis, dedissent et tradidissent dictis filijs Hythlen et suis heredibus perpetuo possidendam et habendam; ob hoc, quia ijdem filij Hythlen super empcione terre Noak Lukachio et alijs fratribus eiusdem, filijs Pauli de eadem Noak plenum consensum prebuissent et assensum. Et Comes Heym filius Johannis de Zeha pro se et pro Comite Demetrio fratre suo; item Emericus filius Nicolai de Cholto, nec non Olyb filius Iwanka de eadem pro se, et pro Stephano ac alijs filijs suis, commetanei et vicini eiusdem particule terre coram nobis personaliter constituti huic facto plenum consensum prebuerunt et assensum. Insuper obligarunt se ijdem Petrus et filij Dethmar, ac heredes suos; dictos filios Hythlen et heredes ipsorum vniuersos contra quoslibet in pacifica possessione ipsius particule terre indempniter conseruare. Metas autem eiusdem particule terre coram nobis partes taliter expresserunt: quod prima meta incipit a parte occidentali super fluuio Chakanpathoka; inde egreditur ad orientem, et eundo directe iungit quoddam pratum; et ibi exit de ipso fluuio ad partem meridionalem; et eundo directe in quodam berch iungit quandam arborem ilicis; deinde directe descendendo de ipso berch peruenit ad quandam vallem Doborchew vocatam, et ibi in fine cuiusdam terre arabilis iungit vnam metam; et ibi terminatur. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro Johanne Lectore, Mathia Cantore, Miko Custode, Martino de Patha, Symone de Zemlyn, Bernaldo de Semban, Nicolao de Borswa, Petro de Kemey, Egidio de Vng, Briccio de Zabolch, Magistro Johanne de Heues Archydiaconis, et alijs multis. Anno Domini M°CC° nonagesimo septimo. Regnante Andrea illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archiepiscopis; dowino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.
(Az egri káptalannak 1400. „ in festo Circumcisionis Domini”, Zsigmond király 1399: „ in Wyssegrad in festo Beati Emerici Ducis”,,,Magister Georgius filins Nicolai de Chythnek” kérésére kiadott parancsára kelt átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)