Capitulum Ecclesie Wacyensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Comes Myko filius Detrici coram nobis personaliter comparendo confessus est viuauoce, quod quasdam possessiones suas, scilicet vnam Salabach, quam iuxta tenorem priuilegij nostri a Comite Byther in concambium terre Olchar recepit, et aliam Halaz vocatam, dedisset, donasset et contulisset cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis eodem modo, sicut ipse habuit et possedit, Magistro Symoni et Thome filijs Comitis Michaelis filij Falkos, ac vniuersis ipsorum heredibus, tam racione propinquitatis, quam racione quarte, sicut eis de jure de uenire in ipsorum porcionem debebant, jure perpetuo et, irreuocabiliter possidendas et habendas, per quempiam nullatenus repetendas. Obligans se idem Comes Myko: quod si qui processu temporibus (így) memoratos Symonem et Thomam, vel ipsorom heredes, racione predictarum possessionum molestare niterentur; ipse et sui heredes expedire tenerentur proprijs laboribus et expensis. Ita tamen, quod si dictam possessionem Salabach vocatam idem Comes Mykow ipsis filijs Mychaelis conseruare nequiret, extunc de alijs possessionibus suis in Comitatu Neugradiensi existentibus talem et tantam in qualitate et quantitate pro eadem ipsis filijs Mychaelis dare teneretur. Dicimus tamen, quod Johannes filius Comitis Byter, et Hermanus seruiens eiusdem Comitis Byter cum litteris nostris procuratorijs pro eodem Comite Byter coram nobis comparendo dixerunt, quod idem Comes Byter huic donacioni voluntarie permittendo consensum prebuisset et assensum. In cuius rei testimonium presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Herrici Lectoris Ecclesie nostre, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo. Venerabili patre domino H. Dei gracia Episcopo Wacyensi existente, domino Dominico Cantore, Juliano Custode, Olyuerio Archydiacono Vacyensi, Nicolao Pestiensi, Angustino de Zygethfew, Nicolao Chongradiensi, et Sublino de Zolnok Archydiaconis existentibus; ac alijs fratribus in Ecclesia Beate Virginis Deo pie famulantibus humiliter et deuote.
(A váczi káptalannak 1366. „ in festo Natiuitatis Beati Johannis Baptiste”, Lajos király ugyan 1366 „ in Vissegrad secundo die festi Beati Vincencij” „ Falkos filius Thome de Liberche” kéréseinek folytán kelt parancsára kiadott átiratából; mely a váczi káptalannak egy 1418. „ tercio die festi Beati Mychaelis Archangeli” kelt okmányában foglaltatik; a budai kir. kamarai levéltárban.)