Anno Dominice Incarnacionis M°CC° nonagesimo septimo. Regnante domino nostro Karulo secundo Dei gracia illustrissimo Rege Jerusalem, Sicilie, Duce Apulie, et Principe Capue, Prouincie et Forcalquirie Comite, Regnorum autem feliciter anno XIII., mensis Aprilis die secundo eiusdem actum Ital. apud Vestas. Nos Scarrus de Sancto Andrea Vestarum Judex, Felicius dicte terre Notarius, et subscripti testes de eadem habitatores ad hec vocati specialiter et rogati in vnum more et loco solito Vniuersitatis Vestarum. Et nobis presentibus, cum eadem affuerunt ad eius presenciam, prouidi viri Angelus de Vincencio, et Johannes de Rugio, conciues nostri, olim statuti et ordinati Sindici per Vniuersitatem eandem ad tractandum et ordinandum pacem et concordiam inter homines ipsius Ciuitatis Ventaruira, et Commune et homines Ciuitatis Tragurij, inter quas videbatur et espectabatur discordia, ac eciam guerra pro eo, quod homines eiusdem terre nostre Vestarum offensiones et damna plurima receperunt in personis et rebus a piratis seu cursarijs Dalmacie, inter quos ex certis presumpcionibus presumebantur fuisse homines de dicta terra Tragurij. Et ijdem Sindici exposuerunt Vniuersitati eidem, pro parte Vniuersitatis eiusdem cum Commune et hominibus dicte terre Tragurij concordium antedictam et pacem finalem assignasse eidem Vniuersitati, per publicum instrumentum de ipsa concordia in predicta Ciuitate Tragurij factum manu Sirocti Petri de Ancona, auctoritate Imperiali, et auctoritate dicte Ciuitatis Tragurij Jurati Notarij, actum et confirmatum in Consilio Generali Ciuitatis eiusdem iu palacio Communis. Per quod instrumentum constitit, quod dominus Nicolaus Sindicus et procurator Communis dicte terre Tragurij ad hec specialiter constitutus et ordinatus in Consilio Generali et Speciali dicte Ciuitatis, nomine et vice Ciuitatis predicte, fecit et promisit ipsis Angelo et Johanni Sindicis Ciuitatis Vestarum, recipientibus nomine ac vice Communis seu Vniuersitatis Vestarum, pacem perpetuam et veram concordiam, sicut ab antiqno fuit iuter vtrumque Commune, perpetuo habere, tenere et obseruare cum Communi et hominibus ipsius Ciuitatis Vestarum, et eius districtualibus existentibus ad eorum mandata; et non offendere, neque offendi facere in personis, nec rebus, dictum Commune, singulares personas ac distriecuales dicte terre Vestarum; nec eciam prestare auxilium et fauorem aliquibus volentibus offendere vel nocere hominibus de Vestis, ac districtualibus ipsius per mare, nec per terram. Per quod instrumentum eciam constitit, quod ipsi Angelus et Johannes Sindici eiusdem terre Vestarum, pro parte et nomine Vniuersitatis eiusdem simili modo promiserunt predicto domino Nicolao Sindico et procuratori Communis Tragurij, recipienti nomine et vice dicti Communis, et fecerunt pacem et veram concordiam, sicuti nupra scriptum est; et qualiter vtraque pars promittit vna alteri ad inuicem per stipulacionem solemnem prediota omnia et singula etc. iur. etc. sub oblig. etc.
Que omnia petita per homines Ciuitatis Tragurij, quod ista Vniuersitas Vestarum confirmare, ratificare et acceptare deberet, eadem Vniuersitas in presencia nostra per soll - - - - - - - - - - maliuolencia, scrupulo et suspicione maligna confirmauit et acceptauit, quod prescripto modo ordinatum, tractatura et promissum est per dictos Sindicos pro bono pacis et concordio antedicto; mandans, quod per nos ad cautelam hominum dicte Ciuitatis Tragurij presens deberemus conficere publicum instrumentum. Verum ad futuram rei memoriam et perpetuam firmitatem presens publicum scriptum exinde factum est per manus mei prelibati Felicij Publici Vestarum Notarij signo meo solito, interque Judicis et nostrum infrascriptorum testium subscripcionibus roboratum.
Ego Scarrus filius Andree militis Judex Veste.
Ego Thomas filius quondam Vgolotti testis sum stb.
(Lucius, Memorie storiche di Trau 135. l.)