Capitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in salutis largitore. Vniuersorum noticie tam presencium quam futurorum harum insinuacione litterarum volumus fieri manifestum; quod virnobilis 313Mykod Banus, iacens in lecto egritudinis, misso nuncio suo nos rogauit, vt aliquem uel aliquos ex nobis mitteremus, coram quibus suum conderet testamentum. Nos igitur iustis peticionibus eius inclinati, discretum virum Magistrum Stephanum Decanum, socium et concanonicum nostrum, et Magistrum Dominicum, Notarium Ecclesie nostre, curauimus ad ipsum destinare, qui postmodum ad nos reuersi, nobis dixerunt: quod idem Mykod Banus, eger corpore, sed mente sanus, coram ipsis, et coram alijs probis viris, inter ceteras ordinaciones suas, tale condidisset et ordinasset testamentum. Quod quasdam possessiones suas, Jenew et Chobolou vocatas, in partibus Transsiluanis, in Comitatu Doboka existentes, cum omnibus vtilitatibus earundem et pertinencijs, legasset et reliquisset domine Elyzabeth filie sue, consorti Johannis dicti Chente, et per eam suorum heredum successoribus, perhempniter possidendas. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem, suadente insticia, prefate domine Elyzabeth, filie ipsius Mykud Bani, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Pauli Lectoris Ecclesie nostre, anno Domini M°CC° nonagesimo octauo. Magistro Johanne Cantore, Magistro Gregorio Custode, Stephano Decano, Nicolao, Lukachyo, et Andrea sacerdotibus, Jacobo et Benedicto Magistris, ceterisque Canonicis existentibus.
(Az egri káptalannak 1326-ki átiratából, melynek eredetije Pápai Lajosné szül. Tartoly Eszter birtokában van. Közli Szabó Károly.)