Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod Mychaele filio Ladizlay filij Chyz de genere Bogadraduan, vna cum Symone Bano filio Gregorij cognato suo ex vna parte, ab altera vero Blasio filio Chuch genero eiusdem Mychaelis coram nobis personaliter constitutis, per prefatum Mychaelem propositum extitit: quod quandam particulam de terre sua hereditaria Synk vocata abcisam, certis metis infrascriptis limitatam a parte meridionali, in Comitatu de Zemlynh existentem, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs, dedisset et contulisset, et coram nobis dedit ac tradidit domine sorori sue vxori eiusdem Blasij racione quarte eiusdem domine, et per eam ipsi 316Blasio et suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo pacifice possidendam et habendam. Mete autem, que ipsam parcitulum terre ab alia terra separant, prout ipse partes coram nobis recitarunt, hoc ordine exprimuntur: Primo incipit iuxta quendam fluuium Lykova vocatum, vbi sub vna arbore piri sunt due mete terree; deinde tendit ad unam arborem pomi, sub qua similiter sunt due mete terree; abhinc vadit ad quendam riuulum Synkpatacha nominatum, vbi intrat in ipsum riuulum; et eundo in eodem peruenit ad caput eiusdem; hinc procedendo a capite eiusdem riuuli versus orientem per quoddam lygeth eundo per continuas metas iungit quendam fluuium Bolekpataka vocatum, vbi sunt tres mete terree; exinde reflectitur versus meridiem, et iuxta ipsum fluuium eundo iungit magnam stratam, vbi iuxta ipsam stratam sunt due mete; et per eandem reflectitur uersus occidentem, et eundo iungit quandam arborem populeam; deinde descendit ad quoddam fossatum; de quo exeundo per metas iungit quandam arborem nucis, sub qua est meta; et abhiuc evndo cadit in predictum fluuium Lykova; et eundo in eodem iungit metas capitales superius nominatas, et ibi terminatur. Insuper obligauit se idem Mychael et heredes suos, Blasium ac dominam antedictos, ac heredes eorum vniuersos racione predicte terre particule inpetere nitentibus defendere et expedire proprijs laboribus et expensis, et in pacifica possessione ipsius particule terre indempniter conseruare. In cuius rei testimonium ad instanciam eiusdem Mykaelis presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro Johanne Lectore, Mathya Cantore, Myko Custode, Martino de Pacha, Nycholao de Borsua, Johanne de Heves, Petro de Kemee Archydiachonis, et alijs multis; anno Domini M°CC° nonagesimo VIII°. Regnante Andrea Illustri Rege Vngarie, Gregorio Archielecto Strigoniensi, Johanne Cholocensi Archiepiscopo; et domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.
A B C
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)