Vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in salutis actore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, quod constituti personaliter coram nobis Kumperth, Mychael et Booch filij Kumperth de Gumba ab vna parte, Comes Petrus filius Andree de Ongya pro se, et fratre suo Comite Farkasio ab altera; ijdem Kumperth, Mychael et Booch viue uocis ministerio profitebantur, quod ipsi quandam possessionem ipsorum Wyuasar vocatam in Districtu Chollokuz habitam totam cum vniuersis vtilitatibus eiusdem et pertinencijs quocunque nomine censeantur, sub certis metis, quibus antiquitus possessa fuit, eidem Comiti Petro et fratri suo Farkasio, et per eos suis heredibus heredumque suorum successoribus pro triginta septem marcis denariorum Viennensium, marcam quamlibet decem pensis computando, ex integro habitis et receptis, dedisset, tradidisset et vendidisset, jure perpetuo irreuocabiliter tenendam semper et habendam; totum proprietatis et dominij, quod ad predictam possessionem Wyuasar quouis iure habere noscebantur, in iam dictos Comites Petrum et Farkasium et eorum posteritatem vniuersam conferentes transtulissent. Obligando se, quod quocunque processu temporum eosdem Petrum et Farkasium Comites, vel eorum posteritatem racione supradicte possessionis vellent forsitam molestare, extunc ijdem Kumperth, Mychael et Booch, aut sui successores seu heredos tenerentur expedire suis laboribus et expensis. In cuius vendicionis et empcionis memoriam presentes appensione sigilli nostri autentici roboratas duximus concedendas. Datum feria quinta 320proxima port festum Beati Georgij martiris anno Domini M°CC° nonagesimo octauo.
(A pozsonyi káptalannak 1347-ki átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)