Nos Ladizlaus Prepositus et Conuentus fratrum Ordinis Premonstratensis de Saag damus pro memoria, quod Benedictus filius Iuan de Sancta Walpurga, sicut dicebat, ex vna parte; Herke filius Kalmani de Dersyne pro se (et pro) Georgio et Luca fratribus suis, ac Adam filius Mathie de eadem ab altera, ad nostram accedentes presenciam dixerunt: quod 324predictus Benedictus ipsam particulam terre sue empticie in Dersyne existentem, ad vsum quatuor aratrorum sufficientem, quam memoratis (Herke) filio Kalmaui et Adam filio Mathie mediantibus prioribus litteris nostris pro tribus marcis Banalibus a se plene habitis etreceptis vsque ad terciam reuolucionem festi Natiuitatis Beati Johannis Baptiste pignori obligauerat, eandem particulam terre ex arbitrio proprie sue voluntatis a festo Assumpcionis Beate Virginis proxime venturo vsque ad terciam reuolucioliem eiusdem festi Assumpcionis reliquit et permisit tenendam, habendam et possidendam iuxta formam et statum priorum nostrarum litterarum ad hoc emanatarum eisdem filio Kalmani et Adam, qui similiter sic esse voluerunt, medio tempore tamen nullam incurrentes grauitatem. Adiecerunt eciam partes, quod adueniente termino solucionis prenotate Comes Jacobus filius Haholdi, vel filij eiusdem, exhibitores harum litterarum super ipsa solucione confectarum, persoluendo pecuniam superius nominatam sint ad negocium presentem accepturi; cetera sicut in prioribus litteris nostris continetur, excepta prorogacione, permanendo. Datum sexta feria proxima post octauas Natiuitatis Beati Johannis Baptiste anno Domini M°CC° nonagesimo octauo.
(Eredetie Semhery Béla úr levéltárában; néhai Rath Károly közleménye.)