Nos Conuentus fratrum Cruciferorum Domus Hospitalis de Noua Curia significamus omnibus quibus expedit presencium per tenorem; quod Stephanus et Petrus filij Adriani de genere Damasa, pro se et pro Mychaele ac Paulo fratribus suis, filijs eiusdem Adriani, personaliter coram nobis comparendo, terram ipsorum hereditariam Mura uocatam, cum duabus sessionibus in eadem Mura et Rednuk existentibus; item duas particulas terre eorum empticias Benezygy et Bela nuncupatas, et porcionem eorundem in quadam silua Nogyobod dicta existentem, inter Drauam et Muram adiacentem, et contiguam fluuio predicto Mura, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs earundem, aquis scilicet, siluis et fenetis ac locis molendiuorum, iuxta estimacionem nobilium virorum cognatorum suorum et uicinorum, Damasa scilicet et Ladizlai de genere Damasa, Nycolai filij Akus, Nycolai filij Pauli, Bartholomei generi Alexandri, Gregori filij Olyueri, Lorandi claudi, ac Hertinyg, quos idem Stephanus et Petrus adduxerant ad estimandam terram antedictam; licet tamen predicta terra, si populosa fuisset, maioris ualoris esset et precij; sed quia desolata uidebatur et habitatoribus inquieta, omnique carens comodo, pro uiginti marcis denariorum confessi sunt uendidisse Magistro Stephano filio Comitis Hoholdi iure perpetuo, et suorum heredum successoribus possidendam et habendam, sumpnam pecunie ad plenum recepisse affirmantes ab eodem. Quam scilicet terram, secundum formam priorum litterarum nostrarum memorialium, a festo Beati Georgij martiris usque octauas Pentecostes pro quinque marcis pignori obligauerant Magistro Stephano prenotato, et pro omissione 327termini solucionis et redempcionis alias quinque marcas racione dupli incurrerant, ad quod se ultronea obligauerant noluntate. Taliter eciam se obligarunt, quod ijdem Stephanus et Petrus, ac ipsorum posteritates, ab omnibus impetitoribus predicte terre prefatum Magistrum Stephanum et suos successores tenerentur expedire; et si expedire non possent, extunc tantam et tante utilitatis, qualem de predicto Magistro aufferent, pro ipsis dare tenebuntur de ipsorum hereditaria possessione in alio loco existenti Magistro Stephano et eiusdem heredibus supradictis. Cuius quidem terrarum mete sic distinguntur: Incipit enim prima meta in fluuio Mura a parte terre Andre filij Dominici, quam similiter uendidit prefatus Andreas Magistro Stephano antedicto; et idem uadit nersus meridiem ad unum lacum, et per unam uallem directe uadit ad unam malakam Valizka uocatam; deinde uadit ad aliam malakam Crazna uocatam; et per eandem tendit usque fluuium Rednuk, ibique diuertit ad orientem et peruenit ad fluuium Zygnyk; ibi iam diuertit ad aquilonem, iuxta unum riuulum eundo incidit iterum in fluuium Mura, ubi separat a terris filiorum Alexandri et Paridis, ibique terminatur. Discursiones predictarum metarum coram Notario nostro per nos expedicione parcium predictarum ad hoc transmisso sunt designata (igy), nullo penitus contradictore existente. In cuius uendicionis memoriam et perpetuam firmitatem concessimus litteras nostro sigillo roboratas. Datum in quindenis Pentecostes anno Domini M°CC° nonagesimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, sárga-zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)