Capitulum Ecclesie Budensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in uero saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire, quod discretus vir Magister Ladizlaus Prepositus Tytuliensis aule domini Regis Vice-Cancellarius, Demetrius et Alexander Magistri fratres eiusdem, filij Comitis Alexandri de genere Aba, pro se et pro Nicolao fratre eorundem ab una parte; Lukachius, Petrus et Demetrius Magistri, filij Comitis Petri de eodem genere, pro se, et pro Ladizlao, ac pro Stephano fratribus ipsorum ab altera, cum sufficientibus procuratorijs litteris domini Regis coram nobis personaliter constituti petiuerunt a nobis cum instancia, vt tenorem seu formam priuilegiorum domini Andree Illustris Regis 345Hungarie super diuisione possessionum suarum confectum, in nostrum priuilegium, ad uberiorem et maiorem euidenciam seu cautelam transferri faceremus. Quorum quidem priuilegiorum tenor talis est:
Andreas D. gr. Hung. stb. Rex stb. (következik III. Endre királynak 1299-ki okmánya mint fentebb 213. sz. a.)
Nos igitur peticiones parcium considerantes esse iustas, legitimas et modestas, tenorem seu formam dictorum priuilegiorum domini Andree Regis de uerbo ad uerbum rescribi facientes, nostro sigillo fecimus communiri. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem, ad peticionem parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Pauli Lectoris Ecclesie nostre anno Domini M°CC° nonagesimo nono, Magistro Johanne Cantore, Gregorio Custode, Karachyno Decano, Nicolao, Andrea et Johanne Presbiteris, Lukachio, Benedicto, Stephano et Fosonio Magistris, ceterisque Canonicis existentibus.
A B C
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)