Capitulum Ecclesie Chenadiensis vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vninersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod Leustachius filius Barnabe de genere Harazth ab una parte; Lothardus filius Rolandi ex altera coram nobis personaliter constituti dixerunt; quod licet causa questionis seu litis accio super facto dimidietatis cuiusdam terre Adrian vocate, quam dictus Lothardus a Ladizlao filio Mykow de predicta generacione Harazth, ignorante et non consenciente Leustachio antedicto, cui altera dimidietas iure hereditario cedere dinosscitur, empcionis titulo comparauerat, prout eciam in litteris Comitis Stephani Viceiudicis Curie domini Regis plenius vidimus contineri, fuisset inter ipsos susscitata, et in presencia predicti Comitis Stephani diucius ventilata; tamen per ordinacionem eiusdem Comitis St. ordine iuris obseruato ad hoc res deuenisset, sicut in litteris eiusdem expresse fuerat declaratum: quod quia idem Leustachius ipsi Ladizlao in linea consanguineitatis proximiori adiaceret, et dicta terra vendicioni exposita fuisset ipso nesciente; coram Comite St. filio Alexi homine domini Regis et homine nostro ad hoc specialiter destinato per Andream Banum et Magistrum Nicolaum, quos Leustachius adduceret, item Bernoldum filium Bele, Gothardum filium Jacobi, et Michaelem de Zeguedino, quos Lothardus adduceret memoratus, terra antedicta, circumspecta sua qualitate et quantitate, condigna extimacione extimaretur, et tanta sumpma pecunie Lothardo persoluta, pro quanta fuerit per eosdem extimata, Leustachio statueretur ac restitueretur possidenda consuetudine Regni approbata exigente. Nos gitur cum ad omnia predicta et singula predictorum exequenda, 350vnum ex nobis misissemus, idem ad nos rediens retulit in hec uerba: quod extimatores predicti, considerata paruitate et sterilitate terre antedicte simul cum ecclesia processionali sita in eadem, et monasterio dirruto, ac alijs utilitatibus suis, diligenti deliberacione inter se abita pro nouem marcis extimassent, quod et partes, licet aliquamdiu inter sediscrepassent, postmodum tamen concorditer consenserunt coram nobis. Vnde ipsis nouem marcis, partim in extimacione condigna, et partim in denarijs Luthardo, supradicto in nostri presencia plene et integre persolutis sepedicta terra memorato Leustachio et suis heredibus pacifice et quiete remansit possidenda, idcirco Lothardo hoc firmiter assumpmente, quod si qua instrumenta seu litteras super empcione dicte terre confecta haberet, cum ad lucem venirent, casse fierent et viribus cariture. Vt igitur ipsa terra predicto Comiti Leustachio et per eum suis heredibus in perpetuum perseueret, nec per quempiam processu temporum possit retractari, presentes eidem concessimus sigilli nostri munimine roboratas et alfabeto intercisas. Datum per manus Magistri B. Lectoris Ecclesie prenotate, anno Domini millesimo CC° nonagesimo nono; Gregorio Preposito Catedrali, Nicolao Preposito Sancti Saluatoris, Petro Cantore, Gregorio Custode, Symone Archidiacono de Krasso, Sebastiano et Matheo sacerdotibus, alijsque in Ecclesia Dei iugiter famulantibus omnium creatori.
(Eredetie bőrhártyán, hártyazsinegen függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)