Excellentissimo domino suo Andree Dei gracia inclito Regi Hungarie Capitulum Quinqueecclesiense oraciones in Domino. Receptis litteris Comitis Stephani Uiceiudicis Curie uestre, nomine ac uice Magistri Stephani de genere Durusma hominis uestri, cum Johanne filio Bernalch de eodem genere Durusma, seruiente et cognato suo, hominem nostrum Magistrum Nicolaum Canonicum Ecclesie Sancti Johannis Baptiste de Quinqueecclesijs transmisimus ad exequenda ea, sicut exprimetur. Idemque Johannes pristaldus cum eodem homine nostro ad nos rediens nobis dixit; quod ipse presente homine nostro in sabbato post festum Circumcisionis Domini accedens in uillam Rozbeyd filij Lamperthy Thalman uocatam in Comitatu de Wolkou situatam, ubi reperiendo Dyonisium filium Mortun Tholmany dictum, fratrem nidelicet patruelem predicti Rozbeyd; cui quidem Dyonisio et populis de eadem uilla, iobagionibus eiusdem Rozbeyd, commorantibus in una curia sub una porta, dixit uerbo nestro, ut in quintodecimo die, a predicto sabbato die computando, predictus Rozbeyd, secundum formam antedictarum litterarum Uiceiudicis Curie uestre nobis transmissarum, illas litteras, quibus mediantibus littere introductorie uidentur reuocari, exhibeat in persona, et non per procuratorem suum, contra Magistrum Johannem de Wosoud, quod tunc recognoscatur de reuocacione litterarum introductoriarum predictarum; quin ipsum Magistrum Johannem pro facto principali et preiudicijs, in quibus contra ipsum Johannem ydem Rozbeyd dignoscitur fore conuictus, in eandem possessionem Thalman uocatam intromittentes, finem debitum huic negocio facietis, sicut postulauerit ordo iuris. Datum tercio die post festum Epiphanie Domini anno eiusdem millesimo 355CC° nonagesimo nono. Supradictas autem litteras Uiceiudicis Curie uestre nobis transmissas reddidemus (igy) eidem Magistro Johanni, sicut in eisdem litteris suis Comes Stephanus Uiceiudex Curie uestre pecijt a nobis.
Kívül: Domino Regi pro Magistro Johanne de Wosod.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét kívül megvan; a mélt. gr. Zay család levéltárában.)