Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis oraciones in Domino Jesu Christo. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Laurencio filio Lypoldi, Cumpurd filio Comitis Cumpurd, pro se et pro fratre suo Buch, et Magistro Nana filio Nana ab una parte; Andrea vero Comite et Chama filijs Johannis ab altera; ijdem Laurencius, Cumpurd et Nana confessi sunt viua uoce; quod ipsi quandam possessionem suam hereditariam Suur vocatam in Plazoukuz existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, videlicet terris arabilibus et non arabilibus, pratis, fenetis, aquis et fructibus, presentibus commetaneis et vicinis vendidissent Andree et Chama supradictis in filios filiorum suorum perpetuo possidendam pro quindecim marcis finissimi argenti, quam pecuniam ijdem Laurencius, Cumpurd et Nana a prefatis Andrea et Chama confessi (sunt) se recepisse plenarie et habere; obligando se, quod quicunque processu temporum eosdem Andream et Chamam aut ipsorum posteritates racione predicte terre vellent impetere vel vexare, 356predicti Laurencius, Cumpurd et Nana tenereutur expedire proprijs suis laboribus et expensis; facta autem ista empcio et vendicio ex bona voluntate, consensu et permissione progimorum, vicinorum et commetaneorum suorum. Quia vicini et commetanei sunt isti, sicut dixerunt; a parte inferiori Paulus et Dominicus filij Martini de Borsa cum fratribus et cognatis suis, videlicet Gyurk et Vduorus; et inde vadit ad partes meridionales ad terram Chozkfeulde vocatam, et ad Alka; a parte autem superiori Michael filius Hegun, cum cognatis suis Benedicto dicto Burus, et Johanne filio Ethe. In pratis autem et in siluis vicini et commetanei sunt Dominicus et Johannes filij Johannis fratris Bolch, pro se et pro patre suo permisissent emere pacifice et quiete. Adiecerunt insuper, quod predicti Andreas et Chama fecissent proclamari in Prouincia in foro publico cum homine Comitis Posoniensis sub testimonio hominis nostri tribus vicibus ad tres terminos: quod quicunque predictam possessionem vellent inpedire, vel aliquid conuenir e haberent, cum eadem venirent ad judicium, et proponerent manifeste; et quod ipsis tribus vicibus nemo venisset, et nemo contradixisset, sed permisissent emere et comparare Comiti Andree et Chama supradictis. Iu cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem ad peticionem vtriusque partis presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini M°CC° nonagesimo nono, tercia feria proxima post octauam Beati Jacobi Apostoli.
(Bebek István comes országbirónak 1367. „ in Visegrad 12° die octauarum festi Assumpcionis Beate Virginis” kelt átiratából, melyet „ Thomas filius Pauli pro religiosis dominabus Sanctimonialibus de Veteri Buda” kivánatára „ Andreas filius Almus pro Ladizlao filio Andree, Paulo filio Laurencij de Borsa, et Gallo filio Iwan de Sur cum procuratorijs litteris” felmutatott; a budai kir. kamarai levéltárban.)