Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futu ris presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod Magister Johannes filius Zolouch ad nostram accedens presencium exhibuit nobis priuilegium Comitis Stephani Vicejudicis Curie nostre in factis possessionum Tulman et Lanka uocatarum in Comitatu de Wolkow existencium, ex parte Rozboyd et Mark filiorum Lamperti deuolutarum ad ipsum ordine judiciario; petens humiliter cum instancia, vt ipsum priuilegium ratum habere, et nostro priuilegio de benignitate Regia dignaremur confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
(N)os Comes Stepbanus Vicejudex Curie domini Regis stb. (következik István comes alországbirónak 1300-ki itéletlevele mint alább 254. sz. a.)
Nos itaque peticiones eiusdem Magistri Johannis filij Zolonch uidentes esse iustas et condignas, priuilegium eiusdem Comitis Stephani Vicejudicis Curie nostre per ipsum nobis 373exhibitum ratum habuimus atque firmum, tenorem ipsius de uerbo ad uerbum presentibus inseri faciendo; attendentesque fidelitates prefati Johannis dupplicis sigilli nostri munimine de benignitate Regia duximus confirmandum. Datum per manus discreti viri Magistri Stephani Archidiaconi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo tercensimo, Regni autem nostri anno (decimo.)
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét zöld-vörös selyemzsinóron függ; a mélt. gr. Zay család levéltárában.)