Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit et presentes ostendentur vniuersis, quod quia Comes Paulus filius Madach seruiens Magistri Demetrij Comitis de Zolum dilecti et fidelis nostri fideles famulatus et obsequia graciosa in diuersis expedicionibus nostris et Regni nostri, et specialiter circa aquam Reyn simul cum eodem Magistro Demetrio cum effusione sui sanguinis cum omni feruore fidelitatis exhibuit et inpendere curauit, ut fideliter sic deuote, quandam terram nostram Regalem siluosam, que nunquam populosa hactenus fuisse dinoscitur, a terra nostra Sceunycha nominata excipiendo, quam quidem terram fluuius Zalatna nomine per medium distingit, ut dicitur, ad predium nostrum de Lypthow pertinentem, eidem Comiti Paulo et suis heredibus dedimus et cantulimus perpetuo possidendam sine prejudicio juris alieni. Datum Bude in vigilia Pentecostes anno Domini M°CCC°.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsétnek, mely hátul volt oda nyomva, csak töredéke van már, a Beniczky család levéltárában.)