Nos Comes St. Vicejudex Curie domini Regis memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem: quod cum Magister Dausa pro Rofeyn Bano fratre suo racione dampnorum, iniuriarum, et nocumentorum per Ladizlaum filium Johannis filij Chabanka illatorum in presencia domini Andree Illustris Regis Hungarie personaliter inuentum legitime reimpediri fecisset, et pro exibendis litteris contra ipsum Ladizlaum vsque ad amissionem persone et possessionum suarum omnium habitis et confectis tercium diem strenarum assumpsisset; et idem Ladizlaus ipso die in presencia Regia peremptorie comparere debuisset, prout in litteris domini Regis memorialibus per predictum Rophoyn Banum nobis exibitis contineri vidimus; et ipsam causam dominus Rex nobis commisisset decidendam; idem Rofoyn Banus personaliter comparendo omnes litteras suas, et specialiter patentes litteras nostras super condempnacione capitis dicti Ladizlai, et amissione possessionum suarum exibuit in nostri presencia, ut debebat; predictus vero Ladizlaus, prout assumpserat, personaliter non comparuit, sed Magister Paulus filius Petri cognatus suus, et quidam seruiens eiusdem astiterunt pro eodem, et pro ipso Ladizlao respondere, uel aliquam euidentem racionem pretendere nequiuerunt, eo quod nullas litteras procuratorias habuerunt in hoc facto. Verum quia idem Ladizlaus racione nocumentorum, dampnorum, interfeccionum et uulneracionem iobagionum eiusdem Rofoyn Bani statu patencium aliarum litterarum nostrarum capitali sentencia puniendus, et suis possessionibus priuandus vniuersis est conuictus, prout in ipsis prioribus patentibus litteris nostris comperimus, et ad presens ad tercium diem stre(így)narum per 380ipsum Ladizlaum peremptorie assumpta, et eciam per dominum Regem misericorditur et ex superabundanti iusticia sibi assignatam (így) contumaciter venire neglexit, jura, leges et Regni consuetudines contempnendo: pro eo nemini in suo iure deesse volentes, maxime cum crescente contumacia crescere pena debeat; et ut quos timor Dei a malo non reuocat, eos saltim coibeat pena temporalis; vna cum Dominico Magistro Tauarnicorum domini Regis, Rolando quondam Palatino, Magistro Demetrio Comite Posoniensi et de Zolum, Magistro Thoma filio Andree Comite Nytriensi et Borsiensi, et alijs Baronibus ac Nobilibus Regni per dominum Regem in hac nobis in socios deputatis; ipsum Ladizlaum iuxta continenciam ipsarum priorum patencium litterarum nostrarum contra eundem Rofoyn Banum racione dampnorum, iniuriarum, nocumentorum, interfeccionibus et uulneracionibus hominum in eisdem prioribus patentibus litteris nostris expressorum, sentencialiter decreuimus fore coniuctum, et in persona sua morte debita condempnandum, seu eciam puniendum sine strepitu judicij alicuius, et omnibus illis possessionibus, que ipsum Ladizlaum tangere dinoscuntur, denudandum et priuandum, et deductis factis principalibus de eisdem possessionibus, que facta principalia ipsi Rofoyn Bano debentur, residuitatem earundem possessionum in manus nostras tanquam Judicis deuoluendam. Datum Bude octauo die post tercium diem strenarum anno Domini M° trecentesimo.
(III. Endre királynak 1300-ki megerősítő okmányából mint fentebb 246. szám alatt.)