Nos Comes Stephanus Vicejudex Curie domini Regis memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis: quod cum Johannes filius Magistri Ladizlai filij Thekws, qui personaliter astitit, et domina mater eiusdem relicta ipsius Magistri Ladizlai, pro qua Andreas filius Kana cum procuratorijs litteris Conuentus de Jazow comparuit, Magistrum Stephanum de Bogath, qui similiter personaliter aderat, traxissent in causam, possessionem Olmera vocatam in Comitatu de Abawywar existentem, nomine juris ipsius domine pro dote et rebus parafarnalibus suis per Magistrum Ladizlaum eidem traditam et assignatam, in figura Judicij in nostri presencia repetentes ab eodem; quam cum litteris Capituli Agriensis ab ipso Magistro Stephano legitime reinpediuerat, et idem Magister Stephanus ipsam possessionem Olmera legitimis, validis et efficacibus instrumentibus (így) mediantibus per ipsum Magistrum Ladizlaum filium Thekws sibi pro meritorijs seruicijs suis collatam asserit et donatam; et quamquam ipsa causa in presencia domini Andree Illustris Regis Hungarie domini nostri et nostra tamquam Vicejudicis Curie Regie diucius fuisset uentilata: tamen per arbitrium Baronum domini Regis et Nobilium in facto dicte possessionis Olmera ex nostra permissione, prout Judicis, in talem pacis et concordie formam se dixerunt deuenisse: quod vtraque pars omni liti, questioni et accioni hinc inde usque modo emergenti propter bonum pacis mutua renunciarunt uoluntate eo modo, quod idem Johannes personaliter nomine suo ac nomine domine matris sue predicte, et Andreas filius Kana cum ipsis procuratorijs litteris, ut prediximus, pro eadem domina 390relicta Magistri Ladizlai comparentes, predictam possessionem Olmera iuxta continenciam priuilegiorum et instrumentorum diuersorum, quibus mediantibus eandem possessionem ipsi Magistro St. de Nogach pro suis seruicijs per eundem Magistrum Ladizlaum iam dudum collatam et donatam fuisse asserebant, sub eisdem metis et terminis, sub quibus eadem possessio per eundem Magistrum Ladizlaum patrem dicti Johannis habita fuisse dinoscitur et possessa, reliquerunt et demiserunt pure et simpliciter sepedicto Magistro St., et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus jure perpetuo possidendam et habendam; ita vt nullum jus uel dominium idem Johannes pro se et domina matre in eadem sibi reseruauit. Instrumenta nichylominus, quibus mediantibus memorata possessio prefate domine pro dote sua et rebus parafarnalibus per ipsum Magistrum Ladizlaum maritum suum assignata et statuta fuisse dicebatur, in quantum ipsa instrumenta predictam possessionem tangunt, tanquam cassa, friuola et inanya haberi uoluerant; ita vt vbicunque ipsa instrumenta per ipsam dominam in facto dotis sue contra eundem Magistrum Stephanum super facto dicte possessionis Olmera exhiberentur, lucem non habeant, et suis per omnia careant viribus firmitatis; et insuper eedem partes omnes litteras, super processu presentis cause contra inuicem usque ad presens obtentas, pro sopitis et inanibus reliquerunt. Datum Bude septimo die quindenarum Beati Jacobi Apostoli anno Domini millesimo trecentesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a barna-sárga selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)