Nos Comes Stephanus Vicejudex Curie domini Regis memorie commendantes significamus omnibus quibus expedit presencium per tenorem: quod cum Nycolaus filius Comitis Andree de Bazteh in nouem judicijs; item Andreas, Johannes, et Beex filij eius Comitis Andree, et domina mater eorundem, pro se, excepto Nicolao supradicto, in alijs nouem judicijs iuxta formam litterarum memorialium Vicejudicum Curie Regie et nostrarum contra Magistrum Zoard nepotem Wech iuxta diuersitates accionum eiusdem ordine iudiciario conuicti fuissent, et racione ipsorum iudiciorum, et pro factis principalibus, videlicet dampnis, nocumentis et iniurijs per ipsum Nycolaum filium Comitis Andree ad valorem quadraginta marcarum, iobagionibus dicti Magistri Zoard et populis aliarum villarum defensioni seu proteccioni sue commissis in ablacione bouum et aliorum animalium, siue rerum eorundem usque ad presens per modum latrocinij irrogatis, et eciam racione quatuor bouum in uilla eiusdem Magistri Zoard Zenthalberth vocata per eundem Nicolaum pendente lite ablatorum, super quibus omnibus idem Magister Zoard contra eundem Nicolaum per se dicebat habere accionem, et racione hospitalitatis contra Johannem, Andream et Beex, ac dominam matrem eorundem asserens ipse Magister Zoard, quod ijdem Johannes, Andreas et Beex, ac domina mater ipsorum dicto Nycolao et suis complicibus in omnibus premissis fuissent hospitati, et quod idem Nycolaus de ipsis ueniendo, et iterato eundo ad eosdem, et cum eisdem distrahendo seu expendendo de facto ipsorom omnia premissa per modum prehabitum irrogasset, et licet idem Magister Zoard pro ipsia factis principalibus et judicijs semel et secundo in possessionem Saras vocatam in Comitatu Strigoniensi nomine possessionis eorundem Nicolay, Andree, 392Johannis et Beex, ac domine matris eorundem fuisset legitime intromissus: tamen quia Karulus frater Rolandi quondam Episcopi Boznensis ipsum Magistrum Zoard personaliter in nostri presencia inuentum prohibuit, eandem esse suam asserendo, eundem Magistrum Zoard in possessionem eorundem filiorum Comitis Andree et domine matris ipsorum Boyna vocate in eodem Comitatu existentis rite transmisimus. Qui quidem Nicolaus, Andreas, Johannes et Beex, ac domina mater ipsorum, per citaciones continuas et introducciones in eandem possessionem Boyna semel, bis et tercio legitime factas, proclamacione eciam in foro Strigoniensi, de Komarum et de Thata ad maiorem et huberiorem huius negocij cautelam publice facta, iuri parere et eidem Magistro Zoard satisfacere in premissis non curarunt, ymo assumpto rebellionis spiritu, jura, leges et Regni consuetudines non attendentes ausu temerario presumpmere non cessarunt; prout hec omnia in multis et diuersis judicialibus litteris nostris et Conuentus Cruciferorum Sancti Regis Stephany per ipsum Magistrum Zoard exhibitis vidimus plenius contineri, qui scilicet Nycolaus, Andreas, Johannes et Beex, ac domina mater ipsorum per huiusmodi multiplices compulsiones et admoniciones legitimas ad Regiam Presenciam seu nostram, prout Vicejudicis Curie sue venire, ut premissum est, contumaciter neglexerunt. Nos enim nemini in suo jure deesse volentes, maxime cum crescente contumacia crescere debeat et pena; et quos timor Dei a malo non reuocat, eos saltim cohibeat pena temporalis; predictos filios Comitis Andree, et dominam matrem eorum in omnibus premissis et singulis premissorum contra ipsum Magistrum Zoard sentencialiter decreuimus fore conuictos, et predictam possessionem Boyna vocatam pro viginti quinque marcis, item alteram possessionem eorum Wygoon nominatam pro triginta marcis minus duabus estimatas in Comitatu Strigoniensi existentes, cum vtilitatibus et pertinencijs earundem, sub metis et terminis antiquis reliquimus et statuimus aucto ritate judiciaria eidem Magistro Zoard possidendas et habendas; commetanei eciam earundem per hominem domini Regis, presente testimonio dictorum Cruciferorum interrogati redimere noluissent, prout in litteris eorundem Cruciferorum domino Regi transmissis vidimus contineri. Igitux tam ipsis 393filijs Comitis Andree et domine matri ipsorum, quam eciam commetaneis ipsarum possessionum super hoc facto duximus silencium perpetuum imponendum, saluis tamen nostris porcionibus in omnibus premissis remanentibus. Datum Bude septimo die quindenarum Beati Michaelis Archangeli anno Domini M° trecentesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a vörös-zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)