Nos Capitulum Ecclesie Hantensis memorie commendantes significamus tenore presentium vniuersis, quod constitutis coram nobis personaliter magistro Nicolao, magistro Laurencio, magistro Zumur, magistro Michaele, et magistro Paulo filijs magistri Jacobi, confessi sunt; quod diuisio inter se tam in libertinis, tam in ancillis, tam eciam in possessionibus per arbitrium et ordinacionem Comitis Keme filij Zothmoz, qui per peticionem ipsorum per magistrum Stephanum missus fuerat, magistri Michaelis filij magistri Michaelis fratris ipsorum Comitis Michaelis Sydou dicti, Andree et Martiui filiorum Chepani de generacione sua, Comitis Petri filij Tiburcij de Nema, et Nicolai Cernobi de Buun - - diuisionis ipsorum talis concorditer et pacifice extitisset et fuisset; quod primo et principaliter magistro Zumur sorte mittendo cessissent sex curie in Rada a sessione patris ipsorum incipiendo 400cum terra desola - - - est inter magistrum Michaelem et filios Chepani, Andree et Martini usque ad meatum aque, que separat inter magistrum Laurencium antedietum; de seruis autem, libertinis et ancillis eidem magistro Zumur cessissent et - issent - - ancilla cum duabus filijs suis et duabus filiabus suis, Rusinch cum maiori filia sua, et unus libertinus, Paulus scilicet filius Ereu; de possessionibus autem ipsorum ipsi magistro Zumur cum tribus fratribus suis, Laurencio videlicet, Michaeli et Paulo cessissent Sunu, Arpa et Buun, et terram populorum Waraskate fratri Paulo; castrum vero ipsorum Chezmus vocatum cum terra ad ipsum castrum spectanti communiter possiderent, et - - - totamterram Rada cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis pro usu suo haberent, iobagio - - - prout dinoscuntur habere ab antiquo. Vtigitur huius diuisionis series robur perpetue firmitatis obtineat, nec per quempiam ipsorum inirritum ualeat uel possit retractari, ad instanciam et peticionem ipsorum ipsi magistro Zumur presentes patentes litteras nostras duximus confirmandas. Datum in octauis Sancti Jacobi Apostoli anno Domini millesimo trecentesimo.
(Eredetie a Konde család levéltárában. Közli Knauz Nándor.)