Excellenti domine sue Th. matri Andree Dei gracia Illustris Regis Vngarie, Ducisse tocius Sclauonie, et Gubernatrici Parcium Citradanubialium usque mare, Capitulum Beati Petri de Posagha oraciones in Domino. Litteras Uestre Magnificencie reuerenter recepimus in hec uerba:
Domina Th. D. gr. mater domini Andree Illustris Regis 401Vngarie stb. (következik Thomasina a király anyjának parancsa, mint fentebb 248. sz. a.)
Nos itaque mandatis et preceptis Uestre Excellencie satisfacere exdebito et ex uoto cupientes, ut tenemur, cum eodem Laurencio homine uestro vnum ex nobis virum ydoneum ad premissa diligenter exequendum transmisimus; qui quidem homo uester et noster demum ad nos redeuntes nobis retulerunt uiuauoce: quod sicut ipsi per clandestinam et publicam inquisicionem factam a viris nobilibus et comprouincialibus, et alijs communibus hominibus certo cercius scire potuerunt, predictus Comes Demetrius dominica die prenotata veniendo, possessionem iam dictorum filiorum Lamperti Tulman uocatam, bonis omnibus mobilibus et per se mouentibus indebite destruendo, spoliassent; viros et mulieres, virgines et vidnas, in eadem possessione commorantes denudando, miserabiliter contra Deum et eius justiciam detrectando; fruges eorum equis spargendo, et residuas asportando; et capillos unius jobagionis sui demecendo. Quas quidem spoliaciones virginum et viduarum, ac capillorum iobagionis ipsorum dissipacionem idem homo uester et noster uidisse sunt confessi, et adhuc descensus ipsius Comitis Demetrij in eadem possessione reliquisse affirmarunt. Nichilominus feria quinta proxima ante festum Sancti Martini citasset oculo ad oculum in ipsa possessione Comitem Demetrium, Michaelem filium Dominici, Johannem Kopoz dictum, item Petrum, Nicolaum filium Bala, et alium filium Cheng; item ex seruientibus Magistri Laurencij Bencencium de Bencench, Jacobum Zuoph dictum, Johannem nepotem Tarcha in Uestre Magnitudinis presenciam comparendi, terciam feriam proximam post festum Sancti Briccii confessoris pro termino assignando. Datum in festo Sancti Briccii confessoris.
(István comes alországbirónak 1300-ki ítéletleveléből mint fentebb 256. szám alatt.)