Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serye volumus peruenire: quod nobiles viri Comes Erdeu filius Semerdi ab vna parte, et Magister Dyonisius filius Arnach ex altera, coram nobis personaliter constituti nobis concorditer viueuocis oraculo retulerunt: quod cum inter ipsos super facto duarum villarum Pechen vocatarum, ac terris eisdem villis anexis, contencio seu materia litis exorta fuisset et satis diu ventilata, partesque instrumenta sua, quibus mediantibus ipsas villas tenuerunt, coram domino Andrea Rege Hungarie Illustri contra exhibere debuissent, sicut id in litteris eiusdem domini Regis clarius vidimus contineri: tandem partes per arbitrium nobilis viri Magistri Dominici Thauarnicorum ipsius domini Regis, nec non aliorum Baronum eiusdem, quorum nomina in litteris composicionalibus ipsius domini Regis super facto villarum seu possessionum Pechen predictarum habitis inter partes continentur, taliter concordassent, sicut in litteris eiusdem domini Regis, formam concordie facte inter ipsos tenentibus vidimus plene contineri per partes nobis exhibitis. Quarum litterarum composicionalium tenorem ad maiorem huius rei cautelam presentibus insery fecimus sine augmentacione uel diminucione in hec uerba.
Nos Andreas D. gr. Reg Hungarie stb. (következik III. Endre királynak 1297-ki okmánya mint fentebb 166. sz. a.)
Igitur prenotatus Magister Dyonisius filius Arnach prefatam pecunie quantitatem, videlicet ducentas et viginti quinque marcas, totum in argento puro et fino, in redempcionem 403duarum villarum Ketpechen vocatarum in terminis suprascriptis modo et ordine prehabito predicto Comiti Erdeu in quolibet termino solucionis coram nobis personaliter comparenti et recipienti plenarie persoluit et dedit coram nobis; et idem Comes Erdeu in termino vltime solucionis modo et ordine litterarum composicionalium domini Andree Regis predictarum, omnia priuilegia, videlicet domini Ladizlay quondam Regis Hungarie bone et clare memorie, nobilis viri Magistri Vgrini, Capituli Ecclesie Budensis, et nostrum priuilegium, quibus mediantibus dicte possessiones Kethpechen cum terris sibi annexis, racione mille marcarum eidem Comiti Erdeu et suis heredibus per dictum Magistrum Vgrinum date fuerunt et collate, sicut in eisdem priuilegijs plene vidimus contineri, coram nobis restituit in manus Magistri Dyonisij prenotati, et insuper omnia instrumenta seu litteras calescunque, tam Regias quam alias, et specialiter predictas litteras domini Andree Regis composicionales, idem Comes Erdeu coram nobis restituit ad cassandum, et sic predictas possessiones Ketpechen vocatas, cum terris arabilibus, siluis, pratis, ac alijs suis vtilitatibus, prout sibi date fuerunt, et secundum quod ipsum tangebant, et idem possedit, dictus Comes Erdeu dedit coram nobis astando, dimisit, tradidit et contulit predicto Magistro Dyonisio et suis heredibus heredumque suorum successoribus, jure hereditario, inreuocabiliter, perpetuo, pacifice possidendas, tenendas et habendas, nullo jure dominij idem Comes Erdeu sibi et suis posteris in eisdem villis seu possessionibus Ketpechen ac atinentis (így) earundem reseruato. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Herrici Ecclesie nostre Lectoris, anno Domini M° trecentesimo. Magistro Dominico Preposito, Magistro Johanne Cantore, Cepano Custode, Oliuerio Waciensi, Nicolao Pestiensi, Nicolao Changradiensi, Agustino de Zigetfeu, Geblino de Zolnuk Archydiaconis, ceterisque pluribus Canonicis existentibus in Ecclesia Beate Virginis, Deo humiliter famulantibus et deuote.
(A váczi káptalannak 1331. „ nobilis et honestus vir Magister Arnach filius Dyonisi filij condam Comitis Arnach” kérésére az uj pecsétje alatt kiadott átiratából; melyben ezeket olvassuk; „ quod cum sigillum nostrum prius et antiquum per iniquam machinacionem ingenuosamque fabricacionem 404prauorum hominum, inpya semper cogitacione de camara Ecclesie nostre fracto pixide (így), in quo seruabatur, cum alijs rebus strinalibus ciuium seu hospitum de ciuitate sub spe defensionis in dictam camaram Ecclesie nostre inportatis, fuisset sublatum ac subtractum, nosque vsu, sigilli secundum Regni antiquam sanxcionem necquaquam carere poteramus, sicut moris est negvcitas (így) nobilium Regni seu regnicolarum, de consilio et consensu quorum interfuit et interesse debuit jure et de facto; aliud sigillum nouum in modum lune rotundum, effigiem Virginis Gloriose matrone Ecclesie nostre habens filium Jesum in vlnis suis sculptam fieri ordinauimus, pupplicareque fecimus per prouincias, vt omnes nobiles et alij qui priuilegya habent, ac alya instrumenta cum priori amisso sigillo nostro de quacunque re, cum presente sigillo nostre nouo innouarent, ac si ex euentu uel accidente de incendio ignia vel potencia aliquorum par instrumentorum aliqua amissione depery fecissent, secundum Regni consuetudinem de camara nostra inquiri facerent, ne ipsis fraus seu dolus posset euenire” stb.; a budai kir. kamarai levéltárban.)