Nos Conuentus Cruciferorum domus Hospitalis Ecclesie Sancti Regis Stephani de Strigonio memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem; quod discreti viri, Magistri nidelicet Johannes Decanus Ecclesie Strigoniensis, et Andreas quondam Decanus eiusdem Ecclesie, vice et nomine discretorum virorum Magistri Thome Prepositi et Capituli ipsius Ecclesie Strigouiensis dominorum suorum, ad nostram accedentes presenciam, quatuor paria litterarum wenerabilis patris domini Lodomerij Archiepiscopi eiusdem Ecclesie Strigoniensis bone memorie, sub uero et certo sigillo ipsion, quarum quidem due sunt et existunt sub pendenti sigillo, et due memoriales, nobis exhibuerunt sub hac forma:
405(Következik Lodomér érseknek négy az esztergami káptalan jogositványait tárgyazó és már közölt okmánya.)
Pecierunt itaque ijdem Magistri Johannes Decanus et Andreas pro se et pro predictis discretis uiris Magistro Th. Preposito et Capitulo Strigoniensi, dominis suis, quod quia predicta quatuor paria litterarum propter discrimina uiarum et maliciam temporis inpacati secum portare formidarent, et tempore oportuno, seu ubique locorum exhibere, nostris litteris inseri et transcribi de uerbo ad uerbum faceremus, quod et fecimus mediante iusticia annuentes. Datum in festo Wyncenci martiris anno Domini M°CCC°.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 951. l.)