Excellentissimo domino suo Andree, Dei gracia Regi Hungarie, Capitulum Quinqueecclesiense oraciones in Domino. Receptis litteris Comitis Thome Magistri Curie uestre cum Thoma filio Laurencij de Gueresthy homine uestro, nostrum hominem Cosmam prebendarium Ecclesie nostre transmisimus, ut coram eo homo uester pro facto principali, et pro octo iudicijs, in quibus Nicolaus filius Laurencij Palatini contra Magistrum Corrardum dignoscitur remansisse, eundem Magistrum introducat in possessionem Kopach uocatam, quam idem Magister Corrardus dicit esse suam, et per Nicolaum potencialiter occupatam, a die introduccionis usque quintum decimum diem absque dampno eiusdem permansurum in eadem, si non fieret contradictum, contradictoribus in uestram presenciam auocatis, seriem facti uestre Regie Excellencie rescriberemus. Idemque Thomas homo uester cum eodem homine nostro ad nos rediens nobis retulit viua uoce; quod ipse presente homine nostro in festo Ascensionis Domini accedendo eundem Magistrum Corrardum introduxit in prefatam possessionem Kopach uocatam pro facto principali, et pro iudicijs supradictis, citando eundem Nicolaum filium Laurencij Palatini contra Magistrum Corrardum ad uestram presenciam, terminum videlicet quindene residencie presentis exercitus assignando. Sed quia eadem terra Kupach est vacua et habitatoribus destituta, ex eo homo uester in couicinis villis dixit, quod in predicto termino idem Nicolaus personaliter debeat comparere coram uobis super facto principali peremptorie responsurus, et ante responsionem suam contra eundem Magistrum Corrardum satisfaciat in iudicijs supradictis, alioquin huic negocio finem debitum imponetis. Et hec ad peticionem Comitis Thome Judicis Curie uestre Excellencie uestre duximus rescribendum. 436Datum secunda feria post festum Ascensionis Domini.
Kívül: Domino Regi ad quindenam residencie exercitus pro Magistro Corrardo contra Nicolaum filium Laurencij Palatini.
(Eredetie bőrhártyán, kivülről oda nyomott zárpecséttel, a m. b. Révay család levéltárában.)