Nobili viro et honesto St. Comiti Vice-Judici Aule Regie Mika Comes filius Jak, Tristianus Comes, Nicolaus filius Chuca, et Andreas Comes filius Petri Comitis inclinacionem cum debita reuerencia. Allate sunt nobis littere uestre, in quibus nobis commiseratis, ut inter Martinum filium Arcuna ab vna parte, (et) Sandur filium Gregorij ab altera sentenciam faceremus. Nos autem, ut debito modo tenemur, sentenciauimus inter ipsos, super molendino, de quo questio vertebatur coram nobis, taliter sumus arbitrati, quod ipsum molendinum extimauimus super duodecim marcis, et decreuimus, quod partem ipsius pecunie, videlicet sex marcas, dictus Martinus filius Arcuna ipsi Sandur soluat, quarum tres marcas partim in denarijs, partim in extimacione condigna soluet in octauis Epiphanie coram Capitulo Castri Ferrei, qui si non soluerit, soluet cum iudicio; item tres marcas soluet coram ipso Capitulo in octauis Pasce, qui si non soluerit, extunc idem Sandur introibit in totum molendinum ipsius Martini et possidebit. Judicem (autem et) pristaldum de communi placabunt. Litteras eciam presentes nobis misimus sub sigillo - - - de Bew.
Kivülről ugyanazon kéz: Pro Martino contra Sandur.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a zárpecsét lehullott, a nemz. muzeum kézirattárában.)