Datur pro memoria, quod cum secundum continenciam litterarum memorialium domini Regis in octauis Beati Michaelis Archangeli venerabilis patex B. Episcopus Wesprimiensis contra Magistrum Corrardum de Owar et Jacobum filium eiusdem Comitem Musuniensem, super facto possessionum Puchwasara et Noztre uocatarum litteras seu instrumenta, quibus mediantibus dictas possessiones dinoscitur possedisse, coram nobis exhibere debuisset; aduenientibus ipsis octauis Magister St. et Comes Johannes procurateres dicti Episcopi pro eodem comparendo contra Magistrum Corrardum et Jacobum Comitem, pro quibus Magister Dyonisius et Comes Adrianus procuratores eorundem comparuerunt, exhibuerunt quasdam litteras Capituli Jauriensis super premisso negocio confectas, Verum quia de permissione domini Regis de curia eiusdem in Budam fuimus peruecti ad expediendum vniuersas causas nobilium et ignobilium Regni sui, nec eramus in loco nostro ad iudicandum deputato, predictas litteras Capituli Jauriensis eisdem procuratoribus Episcopi Wesprimiensis capite sigilli nostri impressas reddidimus partibus assumpmentibus; decernentes, quod in octauis Beati Martini confessoris ambe partes compareant coram nobis proprijs in personis, et idem dominus Episcopus Wesprimiensis easdem litteras Capituli Jauriensis nobis exhibeat iterato; quibus exhibitis decernemus inter partes iusticia mediante. Datum in Zeech quinto die octauarum Sancti Michaelis.
Kivül: Pro domino Episcopo Wesprimiensi.
Pro Magistro Corrardo et Comite Jacobo ad octauas Sancti Martini.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a m. b. Révay család levéltárában.)