Datur pro memoria, quod licet factum filiorum Ebed quod habent cum Ponich, ordinacioni et decisioni venerabilis patris P. Episcopi Vesprimiensis aule domine Regine Cancellarij, et Magistri Ch. Comitis Zaladiensis prius comisissemus; tamen quod ijdem Barones terminare non potuerunt, et dicti filij Ebed propter diuersas insidias, quas sibi per generacionem de Ponich positas esse dixerunt, ad presenciam dictorum Baronum redire super ipso facto non audebant, dicto Ponich, presente homine suo Nicolao de Ollar, quem ad presenciam nostram ad octauas Johannis Baptiste contra filios Ebed miserat, et ipsis filijs Ebed assignauimus pro termino peremptorio coram nobis comparendi octauas Natiuitatis Beate Virginis, ut tunc idem Ponich omnimode compareat contra filios Ebed, dilacione, occasione et excepcione quibuslibet relegatis. Alioquin habebitur pro conuicto. Datum in Lipche in festo Sancte Margarete.
Kívülről egykoru írással: Pro filijs Ebed contra Ponich ad octauas Natiuitatis Beate Virginis.
(Eredetie bőrhártyán, melyen a zárpecsét maradványai még megvannak a nemz. muzeum kézirattárában.)