In nomine Sancte et Unice Trinitatis. Undecimo calendas Martii luna II. indictione XII. Con(sulatu) IIII.; temporibuas piissimi Augusti, Constantino scilicet Monomacho una cum domina Theodora piissima Augusta; apud nos vero degente Vitalis Episcopus; Prior quoque Petrus cognominatus Slaba. Ego denique Petrus prefatus Prior cum omnes pariter nobiles et iguobiles mei, tam senes juvenes adolescentuli, quam etiam pueri, securitatem quidem firmam atque inclitam facimus huic Monachus Presbiter Dominicus, tam ei quam et omnes parentes eius, quod huc sit et erit usque in finem seculi. Ex eo igitur, qualiter antecessores nostri tulerunt ei per vim hereditatem Sancti Cosme et Damiani cum domibus, que sunt circa eam, que quondam emerant parentes eius ex quodam vir nomine Balsamus in centum et decem solidis; et miserunt eum per pecuniam Grecorum in puplico, ut fieret pretorium; plus miseri observantes eorum mandata, quam Domini precepta, qui dicit: »Domus mea domus orationis vo cabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum«, Et iterum: »Vacate et videte, quoniam ego sum Deus«, Et illud: »In ecclesia Dei aut orate aut psallite, verba otiosa nolite dicere«. Unde notandum est nobis, fratres carissimi, ut si verba otiosa Dominus in ecclesia sua prohibet dicere, quod leve est; quanto magis nos prohibet in domo sua lupanar facere, quod nimis gravum est. Et si ego tantillus homo nihil volo in domo mea cernere sordidum, sed omnia pulchra ac nitida: quanto magis Deus, qui est Rex Regum et dominus dominantium, vult habere omnia pulchrissima in domo sua? Quapropter timore perterriti, optantesque nos ex antiqui hostis laqueo eripere, rogavimus predictus monachus unanimiter, ut in loco fabrice constituto alterum pretorium - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - et prefatam hereditatem fiat secundum Domini preceptum amodo et usque in sempiternum liberam, ut decet domum Dei. Et hoc factum est, sicuti prefati sumus, ex consensu omni populo, et domini Petri venerabilis Abbatis, quantis morabatur temporibus in insula, que vocatur Lacrumno, sub cuius regula degebat etiam et ipse monachus. Unde non audeat ei an nullus cuiuslibet homo contradicere, nec successor scilicet noster, nec nobilis noster. Quodsi quis noster sive successor sive nobilis temerare presumpserit, solvereque attemptaverit firmissimo pactui nostro, habeat ille mancip - - - - - io videatur, iram Dei Omnipotentis, Patris filii et Spiritus Sancti, incurrat, et sanctorum omnium, et a meledictionis vinculo tercentorum et octo (így, helyesebben 318) Patrum insolubiliter denodetur, et in novissimo maranatha cum diabolo et eius tetros ministros, ac Juda Scariothea in Genehe baratrum muneretur, et statuta privilegii redintegrare dupliciter pretio judiciali sententia perdonetur atque convincatur.
Actum est hoc palam testibus corroboratum tempore suprascripto mense F'ebruarii. Et nosmet ipsi scilicet privilegia qui disposuimus facere, elegimus tantos ac tales testes:
Primitus omnium Ego prenominatus Prior testis sum, et hoc est † signum meum.
Signum † manu Stephani Presbiteri filii - - -.
Signum † manu domini Lampridii Presbiteri frater Joannis.
Signum † manu Lampridii Presbiteri filius Joannis Presbiteri.
Signum † manu Ursacii Diaconi.
Signum † manu Triphonii Diaconi.
Signum † manu Petraca Diaconi.
Signum † manu Nicerphoni Diaconi.
Signum † manu Dabri Diaconi.
Signum † manu Cani-albi.
Signum † manu Petri frater Ursani Presbiteri cum filio suo Dobro.
Signum † manu Andree filius Norati Presbiteri.
Signum † manu Mitro-capud.
Signum † manu Joannis filius Sersi.
Signum † manu Aibale.
Signum † manu Peruani - - - Pusei.
Signum † manu Benslemini.
Signum † manu Arebarbi.
Signum † manu Proculi fratris Ursici Diaconi.
Signum † manu Petri filius - - -
Signum † manu Andree filii Marnaci.
Signum † manu Lampridii filius Michatii Monachi.
Signum † manu Zamati.
Signum † manu Ursaci filii Jacobi.
Signum † manu Andree filius Sclepi.
Signum † manu Ingatii cum fratre suo Ursaci filiu Sisinii.
Signum † manu Lampridii filius Bubanni.
Signum † manu Vitalis indigni meritis, peccatorque atque infimi Subdiaconi, qui hanc scripsit paginulam.
(Farlati Dániel, Illyricum Sacrum VI. köt. Velencze 1800. 53. l.)