In Nomine Dei. Eterni. Future recordationis memorie litteris notificare satagimus, ut posteris pateat, quod si quis a veritatis tramite exorbitare voluerit, ipsa littera eundem arguat. Notum sit omnibus, quod Petrus venerabilis Abbas Monasterii Sancti Chrysogoni, astans ante conspectum domini Acuzonis Apostolice Sedis Apocrisarii, missi a domino Nicolao Romano Pontifice, conquestus est de quadam cella in honorem Sancti Joannis fundatam, ac posita in insula, que dicitur Silagus, quam Eprobina obtulit Ecclesie Sancti Chryisogoni. Nunc autem infligente diabolo vult eam subtrahere Cenobio Sancti Chrysogoni, ad quod prius devota mente sua sponte contulerat. Tunc Apocrisarius Romane Sedis interrogavit clericos et bonos laicos, si res ita se haberet, quemadmodum Abbas retulerat. Cuncti autem, qui aderant, vera assertione perbibent, Abbatem verum dexisse, et secundum donationem Gorbine Sanctus Chrysognonus omni cum iustitia debet habere et in perpetuum habere. Unde quia dominus Apocrisarius per ministros Dei, scilicet sacerdotes, et clericos, et veridicos laicos cognovit hoc fore verum; protinus per virgam, quam in manu sua tenebat, investivit prefatum Abbatem de ipsa Ecclesia, ac de omnibus ad eam pertinentibus; tali vero modo, quod absit et advertat Deus, quod si quis ex prefato Monasterio Ecclesiam illam abstrahere voluerit, maledictionem Dei et Sancti Petri Apostolorom Principis et nostram habeat, et cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi damnetur, et cum diabolo et sociis suis concremetur.
Hoc actum est in presentia Laurentii Absarensis Episcopi, a Spalatinis et a cuncto Concilio Archiepiscopi Electi, et Andree quondam Episcopi, ac multorum bonorum hominum; et tempore Nicole Prioris et Stratego Civitatis Jadrensis, indictione III.
(Farlati Dániel, Illyricum Sacrum V. köt. Velencze 1775. 45. l.)