In Dei nomine Amen. Hoc est exemplum cuiusdam priuilegij Regalis muniti appensione cuiusdam sigilli magni rotundi cum cordula sirica crocei et rubei coloris; in quo quidem sigillo sculpta est quedam Regalis imago sedens in trono, habens in manu dextra quemdam lilium baculo superpositum, et in manu sinistra quandam sculturam rotundam, et circumcirca sculpte erant littere cruce premissa sic dicentes REX SVINIMIRVS DALMAT. CROATORVM; cuius quidem priuilegij tenor per omnia talis est:
In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Anno scilicet ab Incarnacione Domini M°LXX°VIII° die XVI. mensis Aprilis indic(tione pri)ma. Ego siquidem Suinimir Chroatorum atque Dalmatinorum Rex, cupiens ardentissime iura et bona Ecclesie glorisissimi martiris domini Anastasij recuperare et ampliare pro posse ob ipsorom martirum reuerenciam, quorum precibus meritis spero ante eterni judicis examen munere adiuuari, et instantissimam peticionem venerabilis patris mei spiritualis Laurencij Archiepiscopi, et multorum nobilium suorum ciuium de Spalato, meorum dilectoram fidelium, qui vnacum eodem eorum presule mihi grauem querellam exposuerunt, quod propter copiam diffusam animalium ipsorum ciuium et hominum, ac villarum eiusdem Archiepiscopi et Ecclesie sue pasculos sufficientes habere nequibant libere in meo Regali Districtu, eo quod homines et villani vicini villarum Ecclesie memorate molestabant et perturbabant ciues predictos, et homines et villanos ipsius Archiepiscopi pascuis per predictos contra priuilegia donacionum, ac confirmacionem progenitorum meorum, presertim villarum atque terrarum Serennine, Gothe, Cugare, Osic, Debriz, Dlanoze, Vallari et Cremene, que posite sunt infra montes Massari, nec non villarum et terrarum Sancti Georgii de Putale, Cosize, Lizanij, Ostrogh, Biach, cum toto - - - - cione castri Albone, Radosich et Smine, que site sunt circha montes, in montibus et sub montibus Dubraue, ac eciam villarum, et terrarum Stolez in Cetina, Suduschize in Cleuna, Ecclesiarum S - - - - - Sancti Stephani - - - - Sancti Petri de Clobucez, et aliarum villarum et terrarum memorate Ecclesie Spalatensis, quas quidem villas atque terras et Ecclesias cum omnibus suis pertinencijs et - - - - - suorum donauerunt Ecclesie Spalatensi, et Ego confirmani et confirmo tibi Archiepisacopo, tuisque successoribus, et Ecclesie prenotate, ac ex noua donacione concedo in perpetuum. Et adeo volo ac donacione perpetua, quod tu, et successores hominesque tui, et villani villarum et dictarum terrarum, ac eciam ciues tui Spalatenses habeant potestatem et libertatem pascendi et adaquandi vestra cuncta animalia in Districtu meo in pasculis, locis contiguis ac vicinis villarum et terrarum predicte Ecclesie Spalatensis sine contradiccione vel dacione alicuius persone; et presertim in Bossigline meo Regali territorio absque decimacione seu collecta aliqua, preter decimas, quas per omnia loca prenotata ex mea concessione et meorum antecessorum colligere debeant integre et exigere idem Archiepiscopus et sui successores sine contradiccione temporibus perpetuis; ita tamen, quod predicta omnia tu et tui successores, et Ecclesia Spalatensis possideant pacifice et quiete. Siquis vero huic donacioni et confirmiationi mee oontrarius extiterit, contrarium habeat.Trinum et Vnum Deum, et malediccionem trecentorum octodecim Patrum, et aliorum Sanctorum incurrat; et cum Juda proditore dampnetur eterno suplicio; atque sexaginta libras auri persoluat et componat, quarum medietas Regali inferatur Fisco, altera autem pro thesauro prefate Ecclesie Spalatensis. Acta sunt hec ante noticiam horum testium; videlicet Gregorij venerabilis Episcopi Chroatorum, Johannis Abbatis Cenobij Sancti Bartholomei, Addani Zuppani, Stresegne Brebestici, Desimiri Corbaustici, Dominici Jandrensis Sacerdotis, et Stephani - - - - Sancti Nicolai, et aliorum multorum; in quorum omnium testimonium et memoriam perpetuam presentis priuilegij paginam mei sigilli caracteris appensione feci muniri.
Gerardus Notarius Archiepiscopalis subscripsi.
Lucanus Primicerius Spalatensis subscripsi.
Johannes de Ancona Notarius Communis Spalati subscripsi.
(Farlati, Illyricum Sacrum III. 148. l. Lucius, Memorie Storiche di Trau, Velencze 1674. 217. l. Ezen okmánynak hitelessége sokaktól kétségbe vonatik; a mennyiben mindazáltal a Spalatoi káptalan levéltárában őrzött kézirat a XIV. század első feléből való, feltétlenül, főkép geographiai tekintetben, teljes méltatásunkat megérdemli.)