Anno Incarnacionis Jesu Christi Domini nostri MXCI. Kyri Alexio Constantinopoleos imperante, tempore quo Uladislaus Pannoniorum Rex, Cratie invadens Regnum, domnum Almum suum nepotem in illo statuit Regem; Jaderensi vero Cathedre domno Andrea venerabiliter presulante; meque Drago domini Prestantii Episcopi nepote iam tertio priorante. Accidit, ut in primo anno mee tertie recuperationis, coram nobis ac prefato Episcopo, aliisque quampluribus oriretur querimonia domne Vekenege filie Ciche; que viri sui videlicet Dobroslavi thorum custodiens, viginti annis Deo devota monastico utebatur hahitu; quam Petrus socer suus domni Dabri, verbis suorum deceptus propinquorum, suo exhereditarat verbo, filiumque suum, quem quadam Sclavuncula natum habebat, moriens totius sue hereditatis fecerat heredem. Hanc autem monachali irretitam vinculo; que illum alimentis indumentisque foverat continue, quod veris probatur assertionibus; expertem suorum fieri jusserat; dicens, filio mortuo, huic nurui quasi mortue nil deberi dari. Quem etiam jam dictus Dobroslavus filius ejus, paterna motus pietate, sue consensu conjugis Veke, quam futuram noverat monacham, eadem notificante, moriendo sue illum proprietatis fecerat participem, par boum sibi tribuens cum suis culturis, aureosque nastales, quin etiam suam vineam. Nempe neminem estimans illi compotizari hereditati, sua pretermissa conjuge; quippe nondum ipse pater alia utebatur uxore. Unde factum est, utrisque coram nobis litigantibus, ipsamet domina Veka cum sua matre aliisque propinquis, et ex alia parte Madio electo, ejusque fratre Peterna, nec non Zanizo Mezichirne filio, quampluribus aliis conjicientibus; demum jussu Presulis episcopali, quo sedebamus, egressi palatio, ibidem cisternam ingredientes cum jam dicto Episcopo et Joanne judicatore, aliis nobilibus, ducto in medium utrorumque certamine, quid hinc rei exitus doceret, perscutari cepimus. Quod more antiquorum dijudicare volentes, ut ipsa sua frueretur parte, velut si vivus adesset, cujus karitate se monastice dederat perfectioni; sed huic rei contrariantibus hoc displicuit, seque archiepiscopali velle obedire judicio conclamabant. Quibus et illa una nobiscum assentiens, sepissime invitavit, ut ad suum cum ea irent propositum; qui sub unius anni judiciis nobis cernentibus centies exlamati ire renuerunt. Quos nos hoc modo definivimus in primis anni illius, attributo sibi Tribuno Trunzano Malopere filio, partis domus et vinee heredem eam fecimus; ut vel sic Spalatum, prout expetierant, cum ea proficiscerentur. Quibus et ex hoc inducie a mense Julio usque in Natalem Domini largite sunt; sed procaciter resistentes, et se hinc subtraxere. Quapropter Ego Dragus Prior, commune servans sacramentum, neminem volens ab aliquo vim sustinere, cum jam nominato Episcopo aliisque nobilibus ad domum illius pergentes, que sita est in quadrivio Sancti Petri, legali hoc definientes judicio, sub episcopali vinculato, precepto, illam plenam habere partem jussimus, ipsique nos illis domum partientes monach - - - - - occidentalem partem domus dedimus; duasque ulnas, et eo amplius medietatis domua propter maritum, illam consentire voluimus, infantulo.
Hec ego Majus Archidiaconus, quia his omnibus interfui; et ut a memoratis Presulibus mihi injunctum est, fideliter veraciterque scripsi, et post tradita coram his testibus lecta est, et sigillo dicti Prioris signata. Joannes judicator, Vitaza testis, Micha testis, Desinna testis, Madio Zelle testis, Budinellus testis, Madius gener Zelle Prestantii testis, Pruona testis, Grubue filius G - - - testis, Neup - - - - testis, Dolmaldus testis, et alii quamplures collaudantes et confirmantes.
Quoniam quod a minoribus legaliter diffinitum est judicibus, a majoribus, si oportet, debeat confirmari: Corroboro Ego L(aurentius) Salonitane Sedis Archiepiscopus, et laudo hoc judicium a tanto honestissimo viro domino Jaderano Priore cum suis nobilibus jam datum; in ecclesiasticis enim et mundialibus sancitum habetur legibus, ne quelibet persona in sua arrogantia erecta, contra judicia semsl data, conqueratur iterum in sua male visa querimonia. In libello quidem, quem Vekenega filia Cich, a prelibato Priore datum, et ab Archidiacono M. scriptum, ad meam contulit laudationem, juste et canonice cognovi finitum. Quis namque arrogans exhereditare auderet hanc viduam ab hereditate mariti sui, dum non solum ejus lectum sic nobiliter, utpote cognoscimus, observavit, ac inter viduas, quas laudat Apostolus Paulus, se ad certamen et ad premium utique, assumpto earundem habitu, projectoque cum suis sarcinis mundo, contulit. Unde hec ordinata, sicut superius, confirmo, et immo laudo, et sub ligamine anathematis, et Niceni Concilii vinculo quemque pono, qui hoc nitetur infringere et delere. Hanc vero sigillo Sancti Domnii cartulum jussi signari, ut contra omnes permaneat conqueatores in sua stabilitate firma. In hac laudatione Andreas Episcopus Jadere, et D. ejusdem Civitates Prior testes.
(Farlati Illyricum Sacrum V. köt. 51. l.)