Colomanus Divina favente ac gubernante clementia Ungarorum Rex Vitali Michaeli strenuissimo Venetorum Duci, suisque Optimatibus salutem, amicitiasque perpetuas. Cum scriptura quotidie clamet dicens, viam non esse deserendam: mirum est super his, qui aliam existimant fore capiendam. Quapropter vobis litteras has studemus referentes, nos vestras, sicuti antecessores nostri inter se habuerunt, amicitias cupere sempiternas. Verum quando nec litteris nec legato vestris, uti petiveratis, respondimus petitionibus, ideo vero minime arbitrari oportet, hoc fastu dolove fecisse; sed ob commodum atque utilitatem, nec non indeficientem unamquamque stabilitatem distulisse; fati nanque scemus, hoc firmum minus stare, si sine totius Regni consilio factem esset. Quare nunc vobis; quod quesiveratis, firmius totius Regni voluntate non solum litteris, verum etiam proprio legato effectum curamus reddere. Vestra igitur, vestrorumque Procerum noscat prudentia: Nos nostrumque Regnum, vestro, vestrorumque amore indissolubili vinculo recte desiderare. Unde quia cuncta que dicere cupimus, scribere oblegenas fastidium nequimus: idcirco talem studemus mandare nuncium, verbo cujus non detratctetis adhibere auditum atque studium; sed ut nostris perpetuis non dubitetis obtemperare vocibus. Attamen pauca etiam litteris insinuare laboramus. Volumus equidem ob stabilitatis firmamentum inter nos atque vos, nostros vestrosque majores, merum fieri sacramentum, qui commune habere ac facere, cum necessarium fuerit, vicissim valeamus augumentum. Firmius enim constat magisque perpetuum, quod undique unitur firmissimo ligamento, quam quod debiliore subnictetur fundamento. Et que recte mandamus ad perfectam exequutionem communi voto sincere omni nixu animi aminiculante pontentia dicere valeamus et laboraremus; preterea indefectibiles grates, nostrosque nuncios semper non honorifice tractavistis tamquam sagaciter, omne consilium exhibuistis. Quod idem vero honorificentius atque sagacius huic nostro legato, uti nobismet ipsi(s) exhibere petimus. Quippe vera dilectio non voce solum, sed etiam opere ostenditur. Amicus namque in necessitate probatur.
Convenientia amicitie, que facta est inter Regem Ungarorum ac Ducem Venetorum:
Ego Colomanus Ungarorum Rex per memet ipsum et per meos omnes, tecum Vitalis Michael Venetie, Dalmatie, Chroatie Dux, et cunctis omnibus (Optimatibus) veram et firmam amicitiam atque concordiam ab hoc die in antea obtinebo, et te ac tuos, et cunctas Civitates subiectas Ducatui tuo, et omnia castella ac loca subdita et obedientia potestati tue, per me et per meos conservabo, et nullo modo inquietabo. Et si aliquis ex mais aliquem vestrum foris fecerit aut offenderit, ac incognitum fuerit, infra dies triginta emendabo. Hec omnia per sacramentum sunt confirmata ac confederata equali conditione ab utraque parte.
Sed tamen quia in Principibus meis et sensibus dubium videtur, utrum Ducem te Chroatie atque Dalmatie nominverim; volo, immo desidero, pro servanda, sicut statutum est, amicitia, ut a te et tuis, et a me et meis, ita omne prius de medio ambiguum auferatur, ut in quocunque casu tibi per antecessores tuos, et per meos certa comprobatione justa fuerit, alter alteri nullatenus adversemur.
(Ljubics Simon, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. Zágráb 1868. 5. l. Gyűjteményünk I. kötetének 43. és 44. ll, Czech János hátrahagyott kézirataiból ezen okmánynak csak töredékeit közöltük.)