Anastasius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri A. Archiepiscopo, et dilectis filiis P. Comiti, et universo Clero et populo Raguseorum salutem et Apostolicam benedictionem etc. (Eos hic commendat propter exbibitam Henrico S. R. E. Subdiacono et Legato Pontificio honorem, atque praestitam eius mandatis praeceptisque Pontificis nomine delatis obedientiam.) Et quoniam longum est omnia, que vobis dicenda sunt, presenti abbreviationi committere, depositionis et interdicti sententiam in quosdam fratrum nostrorum Episcoporum, pro eo quod vocati ad Concilium eius accedere contempserunt, auctoritate nostra prolatam a nobis noveritis ratam haberi; depositionis in Tristinensem (Drivastensem) et Dulichinensem, interdicti vero in Catharinensem. Excommunicationis quoque sententiam, quam in Catharinensem Comitem promulgavit, ratam habemus, et donec Episcopum suum Ecclesie vestre, sicut debet, obedire permittat, ab universitate vestra precipimus observari. Ad hec devotionis etc. Datum Laterani VIII. Kalendas Januarii.
(Farlati Illyricum Sacrum VI. köt. 65. l.)