Stephanus piissimus Rex Hungarie, filius pie recordacionis Regis Geyse. Notum sit vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum intuentibus salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie intendimus peruenire, quod Dekem famulum nobilitate dotaui, et in aula nostre Maiestatis assiduitate famulari constitui. Cui eciam Regali et dono possessionem condonaui, particulam terce vduornicorum meorum in superiorem partem ville Sceuleus vocate, quam ab vduornicis meis excepi, eidem Deke contuli perpetue possidendam, filijs suis et filijs filiorum eius irreuocabiliter habendam, in hys metis assignatam; videlicet prima meta eiusdem particule terre ab orientali parte est fluuius, quod dicitur Halagus; a parte meridionali limi foramen, et quod vulgo dicitur Vidamaia; a parte occidentali magna via, et quod wlgo dicitur Chebegepue; a serotino vsque ad Zatalusmartel definiui. Vt igitur hec mee collacionis et donacionis robur perpetue firmitatis obtineat, in presencia meorum nobilium et Baronum, scilicet Stephani Mo(r)ysene Sedis Episcopi, Macharij QuinqueEcclesiensis Episcopi, Ompudini Bani, Laurencij Curialis Comitis, Ruben Comitis, Fulcumar Curialis Comitis domine Regine; Albei Comitis Dapiferorum; per Becen Notarium scribi et per Capelle Magistrum Vidonem sigillari precepi. Si quis autem huic mee ordinacioni et donacioni contradicere voluerit, vel ab eodem in suorum heredibus manu violenta attemptare curauerit, anatema sit. Volumus eciam, vt idem Dekem ac eius heredem nullus Baro aut Comes judicare presumat, nisi judicio proprio Regali subiaceat, vel cui a Rege concessum fuerit judicare. Anno ab Incarnacione Domini millesimo XXIX.
(A keresztesek székesfehérvári konventjének 1364. »in festo Beati Thome Apostoli« »Bekus filius Lorandi et Demetrius filius Michaelis nobilis de Nove« kérésére kelt átiratából. Az évszám hibás. A budai kir. kamarai levéltárban.)