Quoniam diuturnitate temporum sepius obliteratur memoria; et quod pie devotionis geritur officio, post paucos admodum dies ingrata celat oblivio. Idcirco que tam a nostra Regia Maiestate et munifiencia, quam ab illustribus viris, sive quibuscumquue Dei fidelibus sub nostra potestate degentibus, Dei Ecclesiis sunt collata, Regia auctoritate firmare et privilegiis perpetuare proposui. Notum igitur sit omnibus tam modernis quam future vite successoribus, quod ego Bela tercius Dei gratia Rex, secundi Geysse Regis filius, cum Albe sollempnes Sancti Stephani Regis agerem dies, Zagrabienses Canonici de sua inopia et iniuriis sibi illatis conquesti sunt. Ego vero Ecclesiam Dei sublevare desiderans non adterere, lacrimosam eorum querimoniam in presencia quam plurium Regni mei Principum ascultavi et causam discussi. Propositum est enim a supradictis Canonicis, quod Alexius quondam Banus pro anima filii sui, eo tempore ex hoc seculo decedentis, predium quoddam, Toplissa nomine, Ecclesie Zagrabiensi cum omnibus sibi pertinentiis tradidisset. Quod postea quidam Beléé nomine, Comes de Garestin, tempore avi mei Regis Bele secundi violenter subripuisset, et illem postmodum Mothmer eius heres et successor fecisset; et quia Regnum Vngarie, sicut peccatis exigentibus sepius fieri solet, erat in disturbatione, prenominati Canonici supersederunt questioni, tempus expectantes oportunum. Ad ultimum vero nostri Regni tempore ante nostram Excellentiam Albe contra Mothmerum de prefato predio querimoniam deposuerunt. Ego vero, veritate undique circumspecta, per adtestationem virorum nobilium veritatem rei et iusticiam iam dictorum Canonicorum cognoscens prenominatum predium per consilium et assensum Principum Ecclesie Zagrabiensi reddidi, dato advocato Dionisio Bano. Meta vero predicti predii tendit usque ad rivulum Globossa, et dividitur cum meta Sumsey, deinde tendit superius ad montem Wolemerij, ibi protenditur in longum in dorso montis et descendit in vallem per nasum eiusdem montis, et inde recto tramite ascendit ad montem alium ubi est via, et de via descenditur et ascendit ad tercium montem, et per montem itur et certis metis descendit et ascendit ad magnum montem ad viam, ubi iungitur cum Garastiensibus, et per viam illam itur in magnam viam, per quam descendit ad aquam Bigne et iungitur Zagrabiensibus. Et ne hoc nostrum institutum annosa aboleat vetustas, vel iniquorum pervertere valeat sagacitas, privilegium per Notarium meum Wasca inscribi feci, et Regali sigillo et annulli mei inpressione robotavi. Quod si quis violare temptaverit, ut Regie institutionis reus et Ecclesie violator penam luat et rebus suis mul(c)tatus excommunicationis subbeat sententiam. Factum est autem hoc privilegium anno Dominice Incarnationis MCLXXXI. Regnante gloriosissimo Rege Bela III. Luca Strigoniensi Archiepiscopo existente, Johanne Besprimiensi Episcopo, Prodano Zagrabiensi Episcopo, Farcasio Palatino Comite, Cumpurdino Curiali Comite, Dionisio Bano, Bot Albensi Comite, et aliis pluribus Regni eiusdem Principibus existentibus.
(Tkalcsics, Monumenta historica Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 4. l.)