In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Bela secundi Geysce Regis filius, Hungarorum Rex Dei gracia, omnibus in Christo pie uiuentibus salutem in Domino. Cum inter cetera genera uirtutum sinceritatis meritum primum sit et precipuum; in uita rationi consonum extitit, ut hii, qui in sue deuotionis exibitione fidelitatis constantiam inuiolabiliter tenere studuerunt, largius in sui remuneratione recipiant stipendium. Sane igitur uniuersorum noticie duximus intimandum, quod cum quandam terram nomine Borcha de nostro dilecto cognato, scilicet de Dominico Bano, que fuit hexeditaria, benigne receperimus, quam nostris exploratoribus assignauimus; pro eadem terra quandam aliam terram in concambium nomine Pel a iurisdiccione Castri Borsod exemptam, tam sibi quam suis heredibus iure perpetuo contulimus, et per nostrum fidelem Barrabam de Tawarnuc nostro supradicto dilecto cognato Dominico Bano libere ac pacifice perpetuantes confirmauimus possidendam. Cuius terre prima meta incipit ab aqua Woyos suren, et procedit ad rubeum, qui est in medio prato; exinde tendit ad Weguhomoc, quod est Scecu; deinde progreditur ad uiam Darugma; unde tendit ad sepulchrum Beque; exinde procedit ad stagnum Foloard; inde uero uadit ad metam - - - - - - ad minus predium, quod dicitur Chous; inde autem tendit ad aructeu ad priorem homoc; exinde procedit ad aructeu, et ibi est meta; inde tendit ad montem Dongou; deinde procedit ad salicem fin - - - - - degu; inde uero ad Tyciam, et inde iungitur priori loco. Vt igitur hec Regie donacionis facti concambii series irrefragabili stabilitate perduret in posterum, nec uicissitudinibus temporum occasione possit a sui fortitudine destitui, presentem paginam Regie Mayestatis sigillo fecimus insigniri. Datum per manus Magistri Kathapani Albensis Prepositi aule Regie Cancellarii anno Dominici Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo quarto. Venerabili Job Strigoniensi Archiepiscopo existente; Saulo Colocensi Archiepiscopo, Petro Agriensi, Calano Quinqueecclesiensi, Bolezlao Waciensi, Ebrardo Nytriensi Episcopis existentibus; Moth Palatino Comite, Dominico Bano, Ysou Curiali Comite, Andrea Comite de Suprun, Mychaele Comite de Turunsun, Lamperto Comite Nytriensi, Petro Comite de Poson, et aliis quam plurimis Comitatus tenentibus.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)